Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

Item reuertentes in Hierusolimam, descendentibus nobis in uia, quae uadit in Gaza et Ascalona, continuo milia XX de Hierusolima uenimus in monte Gelbuae, ubi occidit Dauid Goliam. Ibi et mortuus est Saul et Ionathas. Ibi enim iacet Golias in media uia, aceruum ligneum ad caput. Congeries petrarum, mons excelsus, ita ut ad milia XX lapis mobilis non inueniatur, quia consecratio est, quanticumque uel quotienscumque transierit, ternas lapides portantes et super ipsum tumulum iactantes. Nam in ipsis montibus numquam pluit et nocturnis horis secretum sic: uidentes spiritua inmunda uolui, oculata fide tamquam uellora lanae aut certe undas maris.