Itinerarium

Anonymous pilgrim of Piacenza

Anonymous pilgrim of Piacenza. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.

De Bethlem autem usque ad ilicem Mambre sunt milia XXIV, in quo loco iacent Abraham et Isaac et Iacob et Sarra, sed [*]( 1 iacit G rachael G fine G finibus Br 2 exire] eztra R surgere Br 3 inmobili R usque om. R sextaria G 4 minuatur G 5 innarrabile G dicens G dicitur R et dicunt Br dioentes \'sdripsi 6 egressam ipsam aquam R ipsa aqua emanauit Br 7 et om. G 8 bethleem Br ad milia tre 2. m. I. a auperscripta G betlhem autem G 9 splendiduB G 10 ipse presepius ornatuB G ipsum praesepe ornatum R praesepium Br 11 intus om. R 12 angusrtus G in ipso os G in ipsore R 13 speluce G ipsa petra G petraomisso ipsa Br sibi] ibi R 14 miliarium ex milario corr. R bethleem RBr 15 sub urbe dauid R suburbi dauid Br dauit G dauid bis R ubi G iacit G 16 quae basilica om. G 19 bethleem BBr 20 cinctus GBr multa monachorum congregatio R om. Br 22 bethleem RBr usque om. G 23 habraham G iacent post sarra col- Jocauit R sed om. G eimul et Br )

179
et ossa Ioseph, basilica aedificata in quadriporticus, in medio atrio discopertus, per medio discurrit cancellus et ex uno latere intrant christiani et ex alio latere Iudaei, incensa facientes multa. Nam et depositio Iacob et Dauid in terra illa alio die de natale Domini deuotissime celebratur, ita ut ex omni terra illa Iudaei conueniant, innumerabilis multitudo, et incensa offerentes multa uel luminaria et munera dantes ad seruientes ibidem.

Item reuertentes in Hierusolimam, descendentibus nobis in uia, quae uadit in Gaza et Ascalona, continuo milia XX de Hierusolima uenimus in monte Gelbuae, ubi occidit Dauid Goliam. Ibi et mortuus est Saul et Ionathas. Ibi enim iacet Golias in media uia, aceruum ligneum ad caput. Congeries petrarum, mons excelsus, ita ut ad milia XX lapis mobilis non inueniatur, quia consecratio est, quanticumque uel quotienscumque transierit, ternas lapides portantes et super ipsum tumulum iactantes. Nam in ipsis montibus numquam pluit et nocturnis horis secretum sic: uidentes spiritua inmunda uolui, oculata fide tamquam uellora lanae aut certe undas maris.