Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ergo postquam factus est imperator Zeno a filio suo Leone, qui natus fuerat de filia Leonis Ariagne[*](Ariagne, Momm.; Ariadne, Henr. Val.; agriami, V.) nomine, regnat cum filio suo anno uno, et merito Leonis regnum remansit apud Zenonem. Zeno vero cum filio iam regnans anno uno, imperavit annos XIIII, Isauriae nobilissimus, qui dignus esset filiam imperatoris accipere, exercitus in arma.

Perhibent de eo, quia patellas in genucula non

v3.p.534
habuisset, sed mobiles[*](mobiles]; nobiles, B.) fuissent, ut etiam cursum velocissimum[*](cursum uelocissimum]; curse uelocissimo, B.) ultra modum hominum haberet. In re publica omnino providentissimus, favens genti[*](genti] Rühl; gentis, B.) suae.

Huic insidiabatur Basiliscus, ipse primus senator; quo cognito, Zeno cum aliquantis divitiis petiit Isauriam. At ubi ille egressus est, mox[*](est mox]; mox est, B.) Basiliscus, qui ei, ut dictum est, insidiabatur, arripuit imperium.

Basiliscus imperavit annos II. Zeno confortans Isauros intra provinciam, deinde misit ad civitatem Novam, ubi erat Theodericus dux Gothorum, filius Walamerici, et eum invitavit in solacium sibi adversus Basiliscum, obiectans militem, post biennium veniens, obsidens civitatem Constantinopolim.

Sed quia senatus et populus Zenonem metuentes, nequid mali pateretur civitas, relicto Basilisco se illi omnes dederunt aperta civitate. Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur. Cui Zeno dato sacramento securum esse de sanguine, exiens, inclausus cum uxore et filiis intra cisternam siccam,[*](cisternam siccam]; cisterna sicca, B) ibidem frigore defecerunt.

Zeno recordatus est amorem[*](amorem]; amore, B.) senatus et populi, munificus omnibus se ostendit, ita

v3.p.536
ut omnes ei gratias agerent. Senatum Romanum et populum[*](senatum populum]; senato populo, B.) tuitus est, ut etiam ei imagines per diversa loca in urbe Roma levarentur. Cuius tempora pacifica fuerunt.