Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ergo postquam factus est imperator Zeno a filio suo Leone, qui natus fuerat de filia Leonis Ariagne[*](Ariagne, Momm.; Ariadne, Henr. Val.; agriami, V.) nomine, regnat cum filio suo anno uno, et merito Leonis regnum remansit apud Zenonem. Zeno vero cum filio iam regnans anno uno, imperavit annos XIIII, Isauriae nobilissimus, qui dignus esset filiam imperatoris accipere, exercitus in arma.

Perhibent de eo, quia patellas in genucula non

v3.p.534
habuisset, sed mobiles[*](mobiles]; nobiles, B.) fuissent, ut etiam cursum velocissimum[*](cursum uelocissimum]; curse uelocissimo, B.) ultra modum hominum haberet. In re publica omnino providentissimus, favens genti[*](genti] Rühl; gentis, B.) suae.