Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post haec coepit adversus Romanos rex subinde fremere inventa occasione. Cyprianus, qui tune referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset; quod factum dum

v3.p.562
evocatus[*](reuocitus] B; reuocatus, P; euocatus, pref. by Momm.) negaret, tune Beothius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit: Falsa est insinuatio Cypriani; sed si Albinus fecit, et ego et cunctus senatus uno consilio fecimus; falsum est, domne rex.

Tunc Cyprianus haesitans, non solum adversus Albinum, sed et adversus Boethium, eius defensorem, deducit falsos testes. Sed rex dolum Romanis tendebat[*](tendebat, Henr. Val.]; tenebat, BP.) et quaerebat quem ad modum eos interficeret; plus credidit falsis testibus quam senatoribus.

Tunc Albinus et Boetius ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae. Rex vero vocavit Eusebium, praefectum urbis, Ticinum[*](Ticini] B; Ticinum, pref. by Momm.) et inaudito Boethio protulit in eum sententiam. Quem mox in agro Calventiano, ubi in custodia habebatur, misere fecit occidi.[*](quem occidi, Momm.; qui (quem, pl) mox misit rex etfacit occidi, BP.) Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.