Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Item mulier pauper de gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones; duo de occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari,[*](praecipitari] p2 (conj.); praecipitati, B; praecipitati sunt, P1.) duo portati sunt unum caput habentes. Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendens[*](cometes splendens, Henr. Val.; comes pendens]; comis pendens BP.) per dies quindecim. Terrae mota frequenter fuerunt.

Post haec coepit adversus Romanos rex subinde fremere inventa occasione. Cyprianus, qui tune referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset; quod factum dum

v3.p.562
evocatus[*](reuocitus] B; reuocatus, P; euocatus, pref. by Momm.) negaret, tune Beothius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit: Falsa est insinuatio Cypriani; sed si Albinus fecit, et ego et cunctus senatus uno consilio fecimus; falsum est, domne rex.

Tunc Cyprianus haesitans, non solum adversus Albinum, sed et adversus Boethium, eius defensorem, deducit falsos testes. Sed rex dolum Romanis tendebat[*](tendebat, Henr. Val.]; tenebat, BP.) et quaerebat quem ad modum eos interficeret; plus credidit falsis testibus quam senatoribus.

Tunc Albinus et Boetius ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae. Rex vero vocavit Eusebium, praefectum urbis, Ticinum[*](Ticini] B; Ticinum, pref. by Momm.) et inaudito Boethio protulit in eum sententiam. Quem mox in agro Calventiano, ubi in custodia habebatur, misere fecit occidi.[*](quem occidi, Momm.; qui (quem, pl) mox misit rex etfacit occidi, BP.) Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.

Rediens igitur rex Ravennam,[*](rex Rauennam] Hadr. Val.; ex Rauenna, BP.) tractans non ut dei amicus sed legi eius inimicus, immemor factus omnis eius beneficii et gratiae quam ei dederat, confidens in brachio suo, item[*](item] preceded by a space in B.) credens quod eum pertimesceret lustinus imperator, mittens et evocans Ravennam Iohannem, sedis apostolicae praesulem, et dicit ad eum: Ambula Constantinopolim ad

v3.p.564
Iustinum imperatorem, et dic ei inter alia, ut reconciliatos[*](reconciliatos]; reconciliatus, B2; reconciliatos hereticos, B2 (emend.).) in catholica restituat religione.