Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso[*](obtuso, Zangermeister; obruto] BP; bruto, Henr. Val.) sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset. De qua re laminam auream iussit

v3.p.558
interrasilem[*](interrasilem] B3 (emended) P1; interra* silem, B3; interasilem, p2.) fieri, quattuor litteras legi[*](legi] B1 (ut coni. Reiske); regis, B1 (emend.) P.) habentem; unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per eam pennam ducebat,[*](ducebat]; duce**t, B1; duceret, B2P.) ut subscriptio eius tantum[*](tantum]; tamen, Hirschfeld.) videretur.

Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus.

Post haec Theoderico Verona consistente propter metum gentium facta est lis inter Christianos et Iudaeos Ravennates. Quare Iudaei baptizatos nolentes, dum ludunt[*](ludunt] P (coni. parum certe, Momm.); laudent, B3; ludent, B3 (emend.); lauant, Hirschfeld; ludibundi, coni. Warmington.) frequenter oblatam aquam[*](aquam, add. Warmington.) in aquam fluminis iactaverunt. Dehinc accensus est popualus non observantes[*](obseruantes, Momm.; reseruantes, BP.) neque regi neque Eutharico aut Petro, qui tune episcopus erat, consurgentes ad synagogas, mox eas incenderunt. Quod et in Roma in re[*](re, Momm.; cena, BP.) eadem similiter contigit.

Mox Iudaei currentes Veronam, ubi rex erat, agente Triwane praeposito cubiculi, et ipse haereticus favens Iudaeis, insinuans regi factum adversus Christianos. Qui mox iussit propter praesumptionem incendii, ut omnis populus Romanus[*](et (after Romanus), sugg. by Momm.; BP omit.) Ravennates synagogas, quas incendio concremaverunt,

v3.p.560
data pecunia restaurarent; qui vero non habuissent unde dare fustati per publicum sub voce praeconia ducerentur. Data praecepta ad Eutharicum, Cilligam, et Petrum episcopum secundum hunc tenorem et[*](et, Momm.; praecepit et, BP.) ita adimpletum.

Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet. Nam mox iussit ad fonticulos in proastio civitatis Veronensis oratorium Santi Stephani, id est[*](id est]; idem situm, B; ibidem s., P; Momm. suggests that id est altarium is an interpolation, which seems probable.) altarium, subverti. Item ut nullus Romanus arma usque ad cultellum uteretur vetuit.

Item mulier pauper de gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones; duo de occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari,[*](praecipitari] p2 (conj.); praecipitati, B; praecipitati sunt, P1.) duo portati sunt unum caput habentes. Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendens[*](cometes splendens, Henr. Val.; comes pendens]; comis pendens BP.) per dies quindecim. Terrae mota frequenter fuerunt.

Post haec coepit adversus Romanos rex subinde fremere inventa occasione. Cyprianus, qui tune referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset; quod factum dum

v3.p.562
evocatus[*](reuocitus] B; reuocatus, P; euocatus, pref. by Momm.) negaret, tune Beothius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit: Falsa est insinuatio Cypriani; sed si Albinus fecit, et ego et cunctus senatus uno consilio fecimus; falsum est, domne rex.

Tunc Cyprianus haesitans, non solum adversus Albinum, sed et adversus Boethium, eius defensorem, deducit falsos testes. Sed rex dolum Romanis tendebat[*](tendebat, Henr. Val.]; tenebat, BP.) et quaerebat quem ad modum eos interficeret; plus credidit falsis testibus quam senatoribus.

Tunc Albinus et Boetius ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae. Rex vero vocavit Eusebium, praefectum urbis, Ticinum[*](Ticini] B; Ticinum, pref. by Momm.) et inaudito Boethio protulit in eum sententiam. Quem mox in agro Calventiano, ubi in custodia habebatur, misere fecit occidi.[*](quem occidi, Momm.; qui (quem, pl) mox misit rex etfacit occidi, BP.) Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.