Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso[*](obtuso, Zangermeister; obruto] BP; bruto, Henr. Val.) sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset. De qua re laminam auream iussit

v3.p.558
interrasilem[*](interrasilem] B3 (emended) P1; interra* silem, B3; interasilem, p2.) fieri, quattuor litteras legi[*](legi] B1 (ut coni. Reiske); regis, B1 (emend.) P.) habentem; unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per eam pennam ducebat,[*](ducebat]; duce**t, B1; duceret, B2P.) ut subscriptio eius tantum[*](tantum]; tamen, Hirschfeld.) videretur.

Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus.

Post haec Theoderico Verona consistente propter metum gentium facta est lis inter Christianos et Iudaeos Ravennates. Quare Iudaei baptizatos nolentes, dum ludunt[*](ludunt] P (coni. parum certe, Momm.); laudent, B3; ludent, B3 (emend.); lauant, Hirschfeld; ludibundi, coni. Warmington.) frequenter oblatam aquam[*](aquam, add. Warmington.) in aquam fluminis iactaverunt. Dehinc accensus est popualus non observantes[*](obseruantes, Momm.; reseruantes, BP.) neque regi neque Eutharico aut Petro, qui tune episcopus erat, consurgentes ad synagogas, mox eas incenderunt. Quod et in Roma in re[*](re, Momm.; cena, BP.) eadem similiter contigit.