Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Olybrio V.C. Cons. Hoc consule exiit Odoacar rex de Ravenna nocte, cum Herulis ingressus in Pinetam in fossatum patrici Theoderici, et ceciderunt ab utraque parte exercitus, et fugiens Levila, magister militum Odoacris, occisus est in fluvio Bedente[*](Bedente] Gardt.; uecente, BP.) ; et victus Odoacar fugit Ravennam id. Iul. Igitur coactus Odoacar dedit filium suum Thelanem[*](Thelanem]; thelane, B.) obsidem Theoderico, accepta fide securum se esse de sanguine.

Sic ingressus est Theodericus et post aliquot dies, dum ei Odoacar insidiaretur, detectus ante[*](ante, Momm.; conte, B; caute, Hadr. Val.) ab eo praeventus in palatio, manu sua Theodericus eum in Lauretum pervenientem gladio interemit.

Cuius exercitus in eadem die iussu Theoderici omnes interfecti sunt, quivis[*](quiuis, Momm.; quis, B.) ubi potuit reperiri, cum omni stirpe sua. Et moritur Constantinopolim Zeno imperator, et factus est imperator Anastasius.

Theodericus enim in legationem direxerat Faustum Nigrum ad Zenonem. At ubi cognita

v3.p.544
morte eius antequam legatio reverteretur, ut ingressus est Ravennam, et occidit Odoacrem, Gothi sibi confirmaverunt Theodericum regem, non exspectantes iussionem novi principis.

Vir enim bellicosissimus, fortis, eius pater Walamir dictus rex Gothorum, naturalis tamen eius fuit; mater, Ereriliva dicta Gothica, catholica quidem erat, quae in baptismo Eusebia dicta.