Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Rupta iam[*](corruptis. rupta iam] Henr. Val.; corrupta enim, B.) pace utriusque consensu,[*](consensu, Momm.; exercitus, Henr. Val.; sensus, B.) Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat.

Licinius vero circa Hadrianopolim maximo exercitu latera ardui montis impleverat. Illuc toto agmine Constantinus inflexit. Cum bellum terra marique traheretur. quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus.