Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et Licinio talia frustrante, per Senicionem Bassiani fratrem, qui Licinio[*](Licinio] Hadr. Val.; uicino, B.) fidus erat, in Constantinum Bassianus armatur. Qui tamen in conatu deprehensus, Constantino iubente convictus et stratus est. Cum Senicio[*](Senicio]; sinicius, B.) auctor insidiarum

v3.p.518
posceretur ad poenam, negante Licinio fracta concordia est; additis etiam causis quod apud Emonam Constantini imagines statuasque deiecerat. Bellum deinde apertum convenit ambobus.

Utriusque ad Cibalensem campum ductus exercitus. Licinio XXXV milia peditum et equitum fuere; Constantinus XX milia peditum et[*](et]; B omits.) equitum duxit. Caesis post dubium certamen Licinianis viginti peditum milibus et equitum ferratorum parte,[*](part, Momm.; item, B; tribus milibus, Zangemeister.) Licinius cum magna parte equitatus noctis auxilio pervolavit ad Sirmium.

Sublata inde uxore ac filio et thesauris tetendit ad Daciam. Valentem ducem limitis[*](limtitis] Hadr. Val.; militis, B.) Caesarem fecit.[*](fecit] Henr. Val.; B omits.) Inde apud Hadrianopolim Thraciae civitatem per Valentem collecta ingenti multitudine, legatos ad Constantinum de pace misit apud Philippos constitutum. Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.

Licinius et Valens credentes Constantinum, quod et verum erat, ad persequendum longius ad Byzantium[*](ad Byzantium, Momm.; a bizantium, B2.) processurum, flexi in partem Beroeam concesserunt. Ita Constantinus vehementer in ulteriora festinans, deprehendit Licinium remansisse post tergum. Fatigatis bello et itinere militibus, missus deinde Mestrianus legatus pacem petiit, Licinio

v3.p.520
postulante et pollicente se imperata facturum. Denuo, sicut ante, mandatum est Valens privatus fieret; quo facto pax ab ambobus firmata est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Moesiam, minorem Scythiam possideret.

Deinde reversus Serdicam Constantinus hoc cum Licinio absente constituit, ut filii Constantini Crispus et Constantinus, filius etiam Licini Licinius, Caesares fierent et sic ab utroque concorditer regnaretur. Itaque Constantinus et Licinius simul consules facti.[*](facti]; facti sunt, Gardt.; factis, B3.)

In Orientis partibus, Licinio Constantino consulibus,[*](consulibus] Oros., Henr. Val.; B omits.) repentina[*](repentinaefferbuit (with changes in order) = Orosius, vii. 28, 18.) rabie suscitatus Licinius omnes Christianos a palatio iussit expelli.

Mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit.