Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Severus Caesar ignobilis et moribus et natalibus, ebriosus et hoc Galerio amicus. Hunc ergo et Maximinum Caesares Galerius fecit, Constantino nihil tale noscente. Huic Severo Pannoniae et Italiae urbes et Africae contigerunt. Quo casu[*](casu, Momm.; caesar, B.) Maxentius factus est imperator; nam desertus Severus a suis fugit Ravennam.

Pro Maxentio filio evocatus illuc venit Herculius, qui per peiurium[*](peiurium] B; periurium, edd.) Severum deceptum custodiae tradidit et captivi habitu in Urbem perduxit et in villa[*](uilla] Henr. Val.; uia, B.) publica Appiae viae tricensimo miliario custodiri fecit. Postea cum Galerius Italiam peteret, ille iugulatus est et deinde relatus ad octavum miliarium conditusque in Gallieni monumento.

Igitur Galerius sic ebriosus fuit, ut, cum iuberet temulentus ea quae facienda non essent, a praefecto admonitus, constituerit ne iussa eius aliquis post prandium faceret.

Interea Constantinus, apud Veronam victis ducibus tyranni, Romam petiit. Cum autem ad urbem Constantinus venisset, egressus ex urbe Maxentius campum supra Tiberim, in quo dimicaret, elegit. Ubi victus, fugatis omnibus suis, inter

v3.p.516
angustias arcentis[*](arcentis]; arcentes, B; urgentis, sugg. by Momm.; ruentis, Zangemeister.) populi periit, equo praecipitatus in fluvium. Postera die corpus ipsius levatum flumine et caput eius incisum[*](incisum] recisum, pref. by Momm.) in urbem perlatum est. De cuius origine mater eius, cum quaesitum esset, Syro quodam genitum esse confessa. Imperavit annos VI.[*](annos VI] Henr. Val.; an , B.)