Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ergo ubi utrimque acies cautius incedentes, gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis. Et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant. Barbari vero maiorum

v3.p.432
laudes clamoribus stridebant inconditis, interque varios sermonis dissoni strepitus, leviora proelia temptabantur.

Iamque verrutis et missilibus[*](missilibus, Gardt.; similibus, V.) aliis, utrimque semet eminus lacessentes, ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis, pes cum pede collatus est. Barbarique ut reparabiles semper et celeres, ingentes clavas in nostros conicientes ambustas, mucronesque acrius resistentium pectoribus illidentes, sinistrum cornu perrumpunt: quod inclinatum subsidialis robustissimus globus, e propinquo latere fortiter excitus, haerente iam morte cervicibus sustentavit.

Fervente igitur densis caedibus proelio, in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis; et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus[*](ingentibus, V; uigentibus, Gardt.) praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites, lapsorum timore impeditorum secando suffragines.

Et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa, vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta, in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.

Et pertinaci concertatione nondum lassatae, aequo Marte partes semet altrinsecus afflictabant, nec de rigore genuine quidquam[*](quidquam, Giinther (cf. xvi. 12, 18); quisquam, V.) remittebant, dum vires animorum

v3.p.434
alacritas excitaret. Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.

Humatis denique, pro locorum et temporis ratione, honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt, assuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi. Constat tamen in numero longe minores Romanos, cum[*](cum ea, E2A (eo del. Her. as dittogr.); adeo, Val.; cum eo, V.) copiosa multitudine colluctatos, funerea multa perpessos: non tamen sine deflendis aerumnis exagitasse barbaram plebem.

His casibus proeliorum ita luctuose finitis, nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus. Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi, numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque opportunitatem milites nancti, immensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt, aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter[*](inter, added by Lind.; V omits.) Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo compacta, nullosque reperiens exitus, periret inedia,

v3.p.436
cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas comportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.

Post quae repetivit Gallias Richomeres, ob maiorem proeliorum fremitum, qui sperabatur, inde adminicula perducturus. Haec Gratiano quater et Merobaude consulibus agebantur, anno in autumnum vergente.