Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis, Sueridus et Colias (Gothorum optimates) cum populis

v3.p.420
suis longe ante suscepti, et curare apud Hadrianopolim hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam omnium, otiosis animis accidentia cuncta contuebantur.

Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant. Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano[*](suburbano, EA; suburbanis, vulgo; suburban, V.) vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est , productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.

Quo malo praeter spem Gothi perculsi, et concito quam considerato civium assultu perterriti, steterunt immobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis, et temptati missilium iactibus raris, ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis, et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno, iunxerunt semet ut morigeri socii, urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant. In qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque

v3.p.422
aliquorum audacia peribat inulta, multique[*](inulta multique, Lind.; inuitam multisque, V.) sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.

Fritigernus frustra cum tot cladibus colluctari homines ignaros obsidendi contemplans, relicta ibi manu sufficiente, abire negotio imperfecto suasit, pacem sibi esse cum parietibus , suadensque ut populandas opimas regiones et uberes, absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiamtum adorerentur.

Laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vices uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento, praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitude, dudum[*](lac. after multitude, Her. and Clark; dudum, Lind.; dum, V.) a mercatoribus venundati, adiectis plurimis quos primo transgressu necati inedia vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.

Quibus accessere sequendarum auri venarum periti non pauci, vectigalium perferre posse non sufficientes sarcinas graves, susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui eisdem[*](isdem, Her.; idem, V.) fuere ignota peragrantibus loca, conditoria frugum occulta, et latebras hominum et receptacula secretiora monstrando.

Nec quicquam nisi inaccessum et devium

v3.p.424
praeeuntibus eisdem mansit intactum. Sine distantia enim aetatis vel sexus, caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis, raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.

Senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.