Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.

Quo intellecto, ad perfidiam instantium malorum subsidium verti[*](ureti, Pet.; uertendi, WE, Val. uerter di, V.) mussabant, et Lupicinus ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci. uerti, Pet.; uertendi, WE, Val.; uerter di, V.

v3.p.410

Id tempus opportunum nancti Greuthungi, cum alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita, transgressum eorum prohibentia, quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis, castraque a Fritigerno locavere longissime.

At ille genuina praevidendi sollertia, muniens casus, ut et imperiis oboediret, et regibus validis iungeretur, incedens[*](incedens, E, Lind.; in dies, Her. (cf. 6, 5); incidis, V.) segnius, Marcianopolim tarde pervenit itineribus lentis. Ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.

Alavivo et Fritigerno ad convivium corrogatis, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem, opposito milite, procul arcebat, introire ad comparanda victui necessaria, ut dicioni nostrae obnoxiam et concordem, per preces assidue postulantem, ortisque maioribus iurgiis inter habitatores et vetitos, ad usque necessitatem pugnandi est ventum. Efferatique acrius barbari, cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectam militum magnam manum.[*](manum, added by W2N; lac., Her.; for V, see note 3.)

Quae accidisse[*](quae accidisse, Lind. (cf. 3, 4); quod accidens, Hadr. Val.; magnam. Quae accedens, V (Q erased).) idem Lupicinus, latenti nuntio doctus, dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus, diu discumbens vino marcebat et somno, futuri coniciens

v3.p.412
exitum, satellites omnes, qui pro praetorio (honoris et tutelae causa) duces praestolabantur, occidit.

Hocque populus qui muros obsidebat dolenter accepto, ad vindictam detentorum regum (ut opinabatur) paulatim augescens, multa minabatur et saeva. Utque erat Fritigernus expediti consilii, veritus ne teneretur obsidis vice cum ceteris, exclamavit, graviore pugnandum exitio, ni ipse ad leniendum vulgus sineretur exire cum sociis, quod arbitratum humanitatis specie ductores suos occisos, in tumultum exarsit. Hocque impetrato, egressi omnes exceptique cum plausu et gaudiis, ascensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum.

Haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispersit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis, et inter metuenda multa periculorumque praevia maximorum, vexillis de more sublatis, auditisque triste sonantibus classicis, iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas et incendendo, vastisque cladibus quicquid inveniri poterat permiscentes.

Adversus quos Lupicinus properatione tumultuaria coactis militibus, temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit, paratus ad decernendum. Barbarique hoc

v3.p.414
contemplate, globos irrupere nostrorum incauti,[*](incauti, V, restored by Pet.; incautos, A.) et parmas oppositis[*](oppositis, Pet.; suppositis, WA; parmasu positis, V.) corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus,[*](intentus. Bent., Gardt.; inuentus, V.) ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit. Post quae hostes armis induti Romanis, nullo vetante per varia grassabantur.

Et quoniam ad has partes post multiplices ventum est actus, id lecturos (siqui erunt unquam), obtestamur, nequis a nobis scrupulose gesta vel numerum exigat peremptorum, qui comprehendi nullo genere potuit. Sufficiet enim, veritate nullo velata mendacio, ipsas rerum digerere summitates: cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.

Negant antiquitatum ignari, tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi. Namque si superiores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.

Inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones

v3.p.416
repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades immensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentia[*](adhibita prudentia, Madvig; addita p., Momm.; de habitu p., EA; marciade habita prudentie, V.) valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.

Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post aerumnas[*](aerumnas, Madvig; ruinas, Gardt.; aeri, V.) urbium captarum et direptarum, et pessum datas copias, concitas probi rectoris interitu,[*](pessum datas copias, concitasproprii (probi, scripsi) rectoris interitu, Nov.; poenas (conci = oena) sumptas pro rectoris interitu, Her.; pessum concitas proratoris interitus, V.) partes earum[*](earum, Casaubon; eorum, V.) exiguas reliquisset intactas.

Verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae, hac gratia, quod nondum vitae mollitie sobria vetustas infecta nec ambitiosis mensis nec flagitiosis quaestibus inhiabat, sed unanimanti ardore, summi et infimi inter se congruentes, ad speciosam pro re publica mortem tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.

Duobus navium milibus, perrupto Bosporo et litoribus Propontidis, Scythicarum gentium catervae transgressae, ediderunt quidem acerbas terra marique strages; sed amissa suorum parte maxima reverterunt.

Ceciderunt dimicando cum barbaris

v3.p.418
imperatores Decii pater et filius. Obsessae Pamphyliae civitates, insulae populatae complures, inflammata Macedonia omnis; diu multitudo Thessalonicam circumsedit itidemque Cyzicum. Anchialos capta et tempore eodem Nicopolis, quam indicium victoriae contra Dacos Traianus condidit imperator.

Post clades acceptas, illatasque multas et saevas, excisa est Philippopolis, centum hominum milibus, nisi fingunt annales, intra moenia iugulatis. Vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed assumpto in imperium Claudio, glorioso ductore, et eodem honesta morte praerepto, per Aurelianum, acrem virum, et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt immobiles, nisi quod postea latrocinales globi vicina cum sui exitio rarius incursabant. Verum ea persequar unde deverti.