Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Quibus (ut communi rei conducere videbatur) repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, affirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione, principem firmare pacem in medio flumine coegisse: quam simultatem veritus, ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locum altitudine silvarum inaccessum et montium, cum suis omnibus declinavit, Sarmatis inde extrusis.
At vero Theruingi, iam dudum transire permissi, prope ripas etiam tum vagabantur, duplici impedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa, nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.
Quo intellecto, ad perfidiam instantium malorum subsidium verti[*](ureti, Pet.; uertendi, WE, Val. uerter di, V.) mussabant, et Lupicinus ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci. uerti, Pet.; uertendi, WE, Val.; uerter di, V.
Id tempus opportunum nancti Greuthungi, cum alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita, transgressum eorum prohibentia, quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis, castraque a Fritigerno locavere longissime.
At ille genuina praevidendi sollertia, muniens casus, ut et imperiis oboediret, et regibus validis iungeretur, incedens[*](incedens, E, Lind.; in dies, Her. (cf. 6, 5); incidis, V.) segnius, Marcianopolim tarde pervenit itineribus lentis. Ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.