Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Inter hos Nervi mediterranea incolunt loca, vicini verticibus celsis, quos praeruptos geluque torpentes, aquilones adstringunt. Post quos Vidini sunt et Geloni, perquam feri, qui detractis peremptorum hostium cutibus, indumenta sibi equisque tegmina conficiunt bellatoria. Gelonis Agathyrsi collimitant, interstincti[*](interstincti, Lind.; interstincto, V.) colore caeruleo corpora simul et crines, et humiles quidem minutis atque raris, nobiles vero latius[*](latius, Bent.; latis, V.) fucatis et densioribus notis.
Post hos Melanchlaenas et Anthropophagos palari accepimus per diversa, humanis corporibus victitantes, quibus ob haec alimenta nefanda desertis, finitimi omnes longa petiere terrarum. Ideoque plaga omnis orienti aestivo obiecta, usque dum venitur ad Seras, inhabitabilis mansit.
Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt
Hi bipertiti[*](hi bipertiti, Her.; bipertiti, Gardt.; ibi pertiti, V.) per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob[*](ob, added by Val.; V omits.) mores et modum efferatum vivendi,[*](modum efferatum uiuendi, Gardt.; media et efferatam uiuendis, V.) eandemque armaturam.[*](eandemque armaturam, Gardt.; similem et armaturam, Val.; lac. indic. by Wagner, Eyssen.; etiam inmatarum, V.)
Nec enim ulla sunt illis vel[*](illis uel, Her. (cf. 2, 4); illisce, WA; illis celtu gurria, V.) tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas. Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis,[*](sarracis, Lind.; sarraclis, V.) ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis velut carpentis civitates impositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt, et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem.
Armenta prae se agentes, cum gregibus pascunt, maximeque equini pecoris est eis sollicitior cura. Ibi campi semper herbescunt, intersitis pomiferis locis: atque ideo transeuntes quolibet,
Omnis igitur aetas et sexus imbellis, circa vehicula ipsa versatur,[*](uersatur, V; uersatus, Her.) muniisque distringitur mollibus: iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores. Unde etiam Persae, qui sunt originitus Scythae, pugnandi sunt peritissimi.
Proceri autem Halani paene sunt omnes et pulchri, crinibus mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles, et armorum levitate veloces, Hunisque per omnia suppares, verum victu mitiores et cultu, latrocinando et venando ad usque Maeotica stagna, et Cimmerium Bosporum, itidemque Armenios discurrentes, et Mediam.
Utque hominibus quietis et placidis otium est voluptabile, ita illos pericula iuvant et bella. Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
Nec templum apud eos visitur aut
Futura mire praesagiunt mode. Nam rectiores virgas vimineas colligentes, easque cum incantamentis quibusdam secretis, praestituto tempore discernentes, aperte quid portenditur[*](portenditur, Val.; portendatur, Hadr. Val.; portetur, V.) norunt.