Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die, digressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non (ut suaserat antea

v3.p.498
Fritigernus), obsidionales aerumnas ubique declinarunt.

Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.