Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita ut non eminus appareret, figura bene compacta membrorum, staturae procerae humilis, cruribus exstanteque mediocriter ventre.

Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est

  1. ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο Ἄρηος,
ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo[*](Erythraeo, Lind.; Erichtheo, A; erutheo oppidum (opido, EA), V.) oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum
v3.p.488
scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.

Denique post interitum eius, discessumque hostilem, prope locum in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis affixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.

Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars alii laeva, vel quo metus traxerat ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.

Luce vero coeptante, victores, ut bestiae sanguinis irritamento atrocius efferatae, spei inanis illecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et transfugas,

v3.p.490
potestatum culmina maximarum, et fortunae principalis insignia, thesaurosque Valentis, illic ut in munimento[*](munimento, Lind.; monumento (from munumento), V.) arduo[*](arduo, EA, put after munimento by Her. c.c.; ardor, V.) conditos.

Et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.

Et quia militum calonumque numerus magnus, civitatem cum iumentis introire prohibitus, affixus parietibus moenium, aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superaratque rabies imminentium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum, desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos, confestim (incertum quo consilio) trucidarunt; et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.

Fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti, imbres nubibus atris effusi, dispersere circumfrementium globes, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, immanes spiritus latius porrigentes, iubebant nostris per minaces litteras et legatum dedere civitatem,[*](dedere ciuitatem, Her.; ut se dederent static, Val.; legatum etatem, V.) fide retinendae salutis accepta.

v3.p.492

Verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat[*](decebat, Lind.; dicebat, V.) contemptis,[*](contemptis, Harmon, Momm.; contemplatis, A; contemptatis, V.) parandis operibus diei residuum[*](residuum, add. Her. (cf. xxi. 12, 11); reliquum diei, vulgo; diei et, V.) et nox omnis absumpta. Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua. Pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.