Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Exoriente vero aurora diei, quem quintum Iduum Augustarum numerus ostendit annalis, signa praepropere commoventur, impedimentis et sarcinis prope Hadrianopoleos muros cum legionum tutela congrua collocatis. Thesauri enim et principalis fortunae insignia cetera, cum praefecto et consistorianis ambitu moenium tenebantur.

Decursis itaque viarum spatiis confragosis, cum in medium torridus procederet dies, octava tandem hora[*](octaua and hora, Haupt; octauo, V; octauo (sc. lapide), Val.) hostium

v3.p.468
carpenta cernuntur, quae[*](quae, add. Lind.; rest. by Pet. from digestaque (V, see note 2).) ad speciem rotunditatis detornatae digesta[*](digesta, Pet.; for V see note 1) exploratorum relatione affirmabantur. Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere,[*](instruxere, Novák; struxere, EA; struxire, V.) et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.

Cornu autem equitum laevum, disiectis adhuc per itinera plurimis, summa difficultate conductum, properabat passibus citis. Dumque idem cornu, nullo etiam tum interturbante, extenditur, horrendo fragore, sibilantibus armis, pulsuque minaci scutorum, territi barbari, quoniam pars eorum cum Alatheo et Saphrace, procul agens et accita, nondum venerat, oraturos[*](uenerat oraturos, Val. (oraturos, W2); foederato raturas, V.) pacem misere legatos.

Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant: et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret, relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret idem, hostes urebant. Cui malo aliud quoque accedebat exitiale, quod homines et iumenta cruciabat inedia gravis.

Inter quae Fritigernus, callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut

v3.p.470
caduceatorem, unum e plebe suo misit arbitrio, impetens[*](petens, Her.; impendio petens, Novák; impetens V.) nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, impavidus ipse minas militares[*](minas militares, Eyssen; uim militarem, vulgo; munus militare, E; minimi litare, V.) laturus, et necessaria.

Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur. Quo renitente, quia semel captus ab hostibus, lapsusque a Dibalto, verebatur eorum irrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus, et viro convenire existimans forti. Iamque pergebat, indicia dignitatis et natalium[*](natalium (lac. 20 letters), V.) ---

Eo ad vallum hostile tendente, sagittarii et scutarii, quos Bacurius Hiberus quidam tunc regebat et Cassio, avidius impetu calenti progressi, iamque adversis conexi, ut immature proruperant, ita inerti discessu, primordia belli foedarunt.

Hocque impedimento conatus intempestivi et Richomeris alacritas fracta est, nusquam ire permissi, et equitatus Gothorum cum Alatheo reversus et Saphrace, Halanorum manu permixta, ut fulmen prope montes celsos excussus,

v3.p.472
quoscumque accursu veloci invenire comminus potuit, incitata caede turbavit.

Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos inflaret in clades Romanas solito immanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt, et proelium flammarum ritu accrescens,[*](ritu accrescens, Erfurdt ritca cresans, V.) terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.