Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Qui itineribus celeratis, conspectus prope Hadrianopolim, obseratis vi[*](ui, vulgo; undique, Her. (cf. xiv. 2, 18); in, V.) portis, iuxta adire prohibebatur: veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus, atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per Acacium[*](Acacium, Her.; Actum, V.) acciderat comitem, quo per fraudem a[*](fraudem a, N2 Val.; fraudem, A; fraude, V) Magnentiacis militibus capto, claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.

Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis

v3.p.460
pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos[*](consopitos, Günther; incompositos, Lind.; conpositos, V.) adgressus est, adeoque[*](adeoque, Val.; id quoque, V.) prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.