Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per fallaces discursus, violato foedere dudum concepto, collimitia nostra temptabat, quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.

Ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid ageretur in palatio, docet arcessitu

v3.p.446
Valentis patrui Gratianum Orientem versus mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium accolae, ad Romanarum[*](Romanarum, Bent., Haupt, Madvig; -orum, MSS.) rerum[*](rerum, Haupt, Madvig; uerum, MSS.) excidium coniurati.

Quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium[*](peruadunt before peruium, Pet.) pruinis Februario mense transire tentarunt; quos[*](transirequos, Val. in lac. indic. by Haupt; et, Pet.; without lac., MSS.) tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura, afflictos graviter adultis viribus averterunt.

Verum retrocedere coacti Germani, atque[*](Germani atque, vulgo; G. iamque, Her.; noscentesque, Val.; geminamque, etc., MSS. (Germanique, NEA).) noscentes exercitus pleramque partem in Illyricum (ut imperatore mox adfuturo) praegressam, exarsere flagrantius: maioraque coeptantes,[*](coeptantes, Kell.; conceptantes, MSS. (conceptantes unum, om. WHT).) pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum[*](armorum, MSS., rest. by Pet.; armatorum, NEA (cf. xxx. 1, 14).) milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.

Quibus Gratianus cum formidine magna compertis, revocatis cohortibus, quas praemiserat in Pannonias, convocatisque aliis, quas in Galliis retinuerat dispositio prudens, Nannieno negotium

v3.p.448
dedit, virtutis sobriae duci: eique Mallobauden iunxit pari potestate collegam, domesticorum comitem, regemque Francorum, virum bellicosum et fortem.

Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.

Proinde horrifico adversum fragore terrente, ubi primum apud Argentariam signo per cornicines dato, concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.

Sed in ipso proeliorum ardore, infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius, et splendore consimili, proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.

Qui repente versi in terga, resistentesque interdum, nequid ultimae rationis omitterent, ita sunt caesi, ut ex praedicto numero non plus quam quinque milia, ut , evaderent, densitate nemorum tecta, inter complures alios audaces et fortes, rege quoque Priario interfecto, exitialium concitore pugnarum.

Hac laeti successus fiducia Gratianus erectus, iamque ad partes tendens eoas, laevorsus flexo

v3.p.450
itinere, latenter Rheno transito, spe incitatior bona, universam, si id temptanti fors adfuisset, delere statuit malefidam et turbarum avidam gentem.

Hocque urgentibus aliis super alios nuntiis cognito, Lentienses aerumnis populi sui ad internecionem paene deleti, et repentino principis adventu defixi, quid capesserent ambigentes, cum neque repugnandi neque agendi aliquid aut moliendi laxamentum possent invenire vel breve, impetu celeri obsessos petiverunt inviis cautibus colles, abruptisque per ambitum rupibus insistentes, rebus caritatibusque suis, quas secum conduxerant,[*](conduxerant, Clark, c.c.; perduxerant, Novák; duxerat and duxerant, MSS.) omni virium robore propugnabant.

Qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi, per legiones singulas quingenteni leguntur armati, usu prudenter bellandi comperti. Qui ea re animorum aucta fiducia, quod versari inter antesignanos visebatur acriter princeps, montes scandere nitebantur, tamquam venaticias[*](uenaticias, Val.; uenaceas, MSS. (uenaticas, NE; uenatias, T).) praedas, si calcassent editiora, confestim sine certamine ullo rapturi: exorsumque proelium vergente in meridiem die, tenebrae quoque occupavere nocturnae.

Quippe magno utriusque partis pugnabatur exitio: caedebant cadebantque nostrorum non pauci, simul arma imperatorii comitatus auro

v3.p.452
colorumque micantia claritudine, iaculatione ponderum densa confringebantur.

Exinde diu[*](exinde diu, Her.; deinde diu, Novák; inde (enim, etiam) MSS.) reputante Gratiano cum optimatibus, perniciosum apparebat et irritum, contra asperitates aggerum prominentium intempestiva contendere pertinacia, multis (ut in tali negotio), variatis sententiis, otioso milite circumvallari placuit barbaros, inedia fatigatos, quia locorum iniquitate defenderentur.[*](defenderentur, E, Clark; defendebantur, Lind.; defenditur and defunditus, MSS.)

Verum cum obstinatione simili renitentes Germani, peritique regionum, petissent alios montes, his quos ante insederant, altiores: conversus illuc cum exercitu imperator, eadem qua antea fortitudine, semitas ducentes ad ardua quaeritabat.

Quem Lentienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes, post deditionem, quam impetravere supplici prece, oblata (ut praeceptum est) iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii ire permissi sunt.