Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel correxit industrios, post Gratianum filium in societatem suae potestatis assumptum, Vithicabium[*](Vithicabium, Gardt.; uithigabium, V.) regem Alamannorum, Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus

v3.p.356
cientem et bella, clam (quia non potuit aperte) confodit; et Alamannis congressus, prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat, circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.

Inter haec tamen caute gesta, iam[*](gesta, iam, G; gradiens, Pet.; graviterque peracta, Novák; grauiam conuersus, V.) conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque ad maritimos[*](ad maritimos, G; ad terrestres, vulgo; tune (lac. 12 letters) restractus, V.) tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes,[*](locupletes, vulgo; onusti, G; (lac. 8 letters) tetes, V.) malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.

Itidemque Britannos, catervas superfusorum hostium non ferentes, spe meliorum assumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.

Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit.

Africam deinde malo repentino perculsam,[*](perculsam, EA; perturbatam, G; per (lac. 6 letters), V.) discriminibus magnis exemit, cum voracis militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset.

Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici

v3.p.358
vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam imperfectam.

Ac licet opera[*](opera, AG (cf. xxxi. 4, 5); per opera, E; per operam, Momm; propera que, V.) praestabilium haec quae rettulimus consummata sunt, tamen ipsum quoque satis constat, ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse complura; inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.

Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipua[*](praecipua, Val.; bene merita, G; praeterita, V.) narraturi.