Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum

v3.p.344
palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Savariam[*](Sauariam, Her.; sabariam, V.) poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.

Unde hoc, etiam si magni intererat, paulisper sequestrate, impigre motus, peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio competenti munitis atque castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu compositum ad quietem principis fatum sortem denuntiabat ei supremam, prodigiis[*](prodigiis, V; prodigiis se, Pet.) ingerentibus multis.

Namque diebus ante paucissimis, ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus. Ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud Savariam[*](Sauariam, Her.; Sabariam, EG; suariam, V.) eodem adhuc constitute, bubo culminibus regii lavacri insidens, occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.

Item cum ab urbe praedicta tenderet ad procinctum, per portam voluit unde introiit exire, ut omen colligeret, quod cite remeabit ad Gallias.

v3.p.346
Dumque[*](dumque, Bent., C. F. W. M.; cumque, V.) locus aggestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum obseravit, multitudo removere non potuit, viribus magnis enisa, et ille ne[*](ille ne, sugg. by Fletcher; ne ibidem, Momms.; dum, G; ne tandem, C. F. W. M.; ideo ne, Her.; idene, V.) frustra tereret diem, coactus per aliam egressus est portam.

Nocteque quam lux ereptura eum vita secuta est (ut per quietem solet) videbat coniugem suam absentem, sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam aestimari dabatur Fortunam eius esse, cum taetro habitu iam discessuram.

Progressus deinde matutinus, contractiore vultu subtristis, cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat immanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento fulserat[*](fulserat, W2, Pet.; pulsarat, C. F. W. M., Corn.; pulserat, V.) consuete:[*](consuete, Pet.; inconsulto, Kiess., Corn.; consuetu, V.) perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.