Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut cum iurgia mille casibus cadant, accidentia

v3.p.334
secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum eisdem soleant assignare, et non vitiis rerum, aut iniquitati aliquotiens disceptantium, sed solis defensantibus irascantur. Verum unde declinavimus, revertamur.

Pubescente iam vere, Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti quas petebat, legatio Sarmatarum offertur: pedibusque eius prostrata, orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.

Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda. Cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et squalens, sed ductori exercitus perquam

v3.p.336
opportunum, ubi fors copiam dedisset aut ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos appetitus.

Et quamquam terrori cunctis erat dum sperabatur, ut acer et vehemens, mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus: cum illuc venisset, ita intepuit, ut neque in Gabinii regis inquireret necem, necque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente segnius evenissent, curatius[*](curatius, Bent., Novák; accuratius, EG; ut curatius, V.) vestigaret: eo videlicet more, quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas.

Solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam ex quo eum viderat minari desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. Hic praefecturam praetorio non[*](non tunc, Her. (cf. xvii. 11, 1); haud (for tunc), Momms.; V omits non. ) primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis, in longum proferre gestiens,[*](spatium gestiens, Her. c.c.; gestiens tempus, Novák; gestiens, V.) non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.

Contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustorum iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem (ut saepe moderatores fecere tranquilli) sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.

Unde graves oboedientium

v3.p.338
casus, et[*](et, add. Her.; V omits.) exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post alia validioribus,[*](aliis post alia ualidioribus, Her.; aliis post allis, G; aliis post u. aliis, V.) usu laedendi reperiente longaevo. Denique per[*](per, add. Her.; V omits.) tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos, mutare compulit[*](conpulit, V, rest. by Val.; compulerunt, G.) sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.