Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Secuto post haec anno Gratiano asscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos, munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.

Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso, negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinarat,[*](festinarat, Günther; festinabat, EG; destinarat, Harmon; festinaret, MV.) ausos temerare[*](The imperfect fragment of M ends with teme ; a complete fragment begins with rare .tem. ) limitem barbaros, primo fragore (ut mente conceperat), oppressurus armorum.

Quia igitur abeunte autumno multa impediebant et aspera, annitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque veris principium[*](ueris after principium, added by EAG (transposed by Harmon); MV omit.) oratum retinerent[*](retinerent, Momm.; pertinerent, GM; perciperent, V.) et exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur, nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein vicinorum Galliis regum immanitatem, maximeque omnium Macriani, ut formidati, praetendentes, quem constabat

v3.p.316
impacatum relictum etiam ipsa urbium moenia temptaturum.

Haec memorantes, addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque (ut conducebat rei communi), prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus (ut apparebat). Et venit immane quo quantoque flatu distentus, ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto colloquii ad ipsam marginem Rheni, caput altius erigens, stetit hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.

Contra Augustus escensis[*](escensis, Eyssen.; ascensis, G; esensis, MV.) amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore conspicuus, et immodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post dicta et audita ultro citroque versus,[*](uersus, G; multa et controuersa, Her. (cf. xxxi. 16, 1); uersu, MV (added by V2).) amicitia media sacramenti[*](sacramenti et inti fide, MV; et inti, del. W2 (HTEAG omit); et ritus, sugg. by Clark.) fide firmatur.

Hisque perfectis, discessit turbarum rex artifex delenitus, futurus nobis deinceps socius, et dedit postea ad usque vitae tempus extremum, constantis in concordiam animi facinorum documentum pulchrorum.

Periit autem in Francia postea, quam dum internecive vastando perrupit avidius, oppetit, Mallobaudis[*](Mallobaudis, ind.;Mello-, MV; Mel-, the other MSS. ) bellicosi regis insidiis circumventus. Post foedus tamen sollemni ritu

v3.p.318
impletum, Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.