Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum[*](curatum, Lind.; conditum, EA; curdatum, V.) ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitatis spes adiciente,[*](hacreadnuente, Pet. (novitatis spes, Momm.; n. spem, Her.); hoc nouitati res aduente (adiciente, Her.), V.) quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat [*](tum, deleted by Novák.) apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.

Cum negotium in his

v3.p.374
esset angustiis, et tamquam in eadem navi futuri periculorum (si accidissent) participes, omnes eadem formidarent: sedit summatum consilio, avulso ponte quem[*](quem compaginarat, EA; que (lac. 11 letters) paginarat (p, V2 from r, V1), V.) compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandatu[*](mandatu, C. F. W. M.; man. dato, V.) Merobaudes protinus acciretur.

Hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo, ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum principis adhuc ignorantem excessum, longius amendavit, quietum quidem virum et placidum, sed militari favore sublatum, ideo maxime cavendum.

Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedite consilio, Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus, degensque cum matre in villa, quam Murocinctam appellant.

Hocque concinenti[*](concinenti, Lind.; continenti, V.) omnium sententia

v3.p.376
confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae[*](lecticae, Novák; lectica, V.) impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni.

Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen[*](tamen, Pet.; metus, Lind.; mens, V.) sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius)[*](pius, Bent. (afterwards deleted); peritus, A; pertus, V.) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.