Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quo viso regulus forte prominens ultra torum, expedito dolone, adsurgens ut vitam omni ratione defenderet, perforato pectore deformis procubuit victima, multiplicatis ictibus[*](ictibus, added after multiplicatis, E, before m., G; V omits.) foede concisa.

Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali

v3.p.306
numine contuente, peregrinus cruor in ambitiosa lintea[*](lintea, Hadr. Val.; ambisitiosalain et, V.) conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum. Ingemiscat, siquis vita digressis est dolor, huius arrogantiam facti Fabricius ille Luscinus, sciens qua animi magnitudine Democharen, vel (ut quidam scribunt) Niciam, ministrum reppulerit regium, colloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrum Italiam tune bellis saevissimis exurentem, veneno poculis necabit infectis, scripseritque ad regem, ut a citeriore[*](ut a citeriore, Pet.; ut ab interiore, AG; uia exteriore, V.) caveret obsequio. Tantum reverentiae locum apud priscam illam iustitiam vel hostilis mensae genialitas obtinebat.

Verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum, necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus, quod (ut Demosthenes, perpetuum Graeciae decus, affirmat) numquam similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.