Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venerat viatore[*](uenerat uiatore relegente, Pet. (legente, Her.); uenat relegenter, V.)

v3.p.302
relegente retrorsus,[*](retrorsus, Pet.; eo ipso, G; et rursus, V.) monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem, post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam, modo non porrectis brachiis exspectabant. Dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus, et cum gaudio popularium summo susceptus, fide pari deinde mansit immobilis,[*](fide pari deinde mansit inmobilis, Her.; in fide grandi remansit inm., Haupt; fiderandine mansueti mobilis, V.) iniuriis quas pertulerat omnibus demussatis.

Danielus post haec et Barzimeres, cum lusi iam revertissent, probrosis lacerati conviciis, ac si inertes et desides, ut hebetatae primo appetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.

Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures (rumorum omnium tenacissimas) incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas, in vertendis debilitandisque corporibus, miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque[*](mutata sua suorumque, C. F. W. M.; mutatas (-us, G) uasorumque, V.) forma

v3.p.304
transgressus, tristes sollicitudines (si huic irrisioni superfuerit) excitabit.