Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Hi locorum gnaritate confisi, quia[*](quia, Pet.; quod, G; que, V.) ille properans ut peregrinus et insuetus, maeandros faciebat et gyros, compendiosis vallibus eius itinera praevenerunt, et divisis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium intervallo distinctas, ut transiturus per utramvis caperetur improvidus: sed evanuit cogitatum hoc casu.
Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.
Moxque metu dissimulato, eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum,[*](paraturus et cibum, AG; paratus et in cibum, V.) quo paulum progresso, in laevum tractum item alius talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.
Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venerat viatore[*](uenerat uiatore relegente, Pet. (legente, Her.); uenat relegenter, V.)
Danielus post haec et Barzimeres, cum lusi iam revertissent, probrosis lacerati conviciis, ac si inertes et desides, ut hebetatae primo appetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.
Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures (rumorum omnium tenacissimas) incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas, in vertendis debilitandisque corporibus, miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque[*](mutata sua suorumque, C. F. W. M.; mutatas (-us, G) uasorumque, V.) forma
Hinc in inexpiabile[*](inexpiable, Val.; inexplicabile, V.) auctum principis odium, et doli struebantur in dies, ut per vim ei vel clam vita adimeretur: agentique tune in Armenia Traiano, et rem militarem curanti, id secretis committitur scriptis.
Qui illecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum composita fraude, ad prandium verecundius invitavit: qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco.
Cumque apponerentur exquisitae cuppediae, et aedes amplae[*](amplae, A; pulsu, G; assidue, Her.; aedessas pleneruorum, V.) nervorum et articulate flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente ipso convivii domino, per simulationem naturalis cuiusdam urgentis egresso, gladium destrictum intentans, torvo lumine ferociens quidam immittitur barbarus asper, ex his quos scurras[*](scurras, Wagner, Clark; supras, V, Gardt.) appellant, confossurus iuvenem, ne exsilire posset etiam tum praepeditum.
Quo viso regulus forte prominens ultra torum, expedito dolone, adsurgens ut vitam omni ratione defenderet, perforato pectore deformis procubuit victima, multiplicatis ictibus[*](ictibus, added after multiplicatis, E, before m., G; V omits.) foede concisa.
Hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali
Verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum, necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus, quod (ut Demosthenes, perpetuum Graeciae decus, affirmat) numquam similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.