Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, ni[*](cuius ni, Kiessling; cuius si, EA; cuius nisi, Lind.; cuiuisi, V.) potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum, caesorumque incolentium exsultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.

Per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus assuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat, diu quid capesseret ambigens: et cum, paratis velocibus equis, noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio, mansit immobilis.

Didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris opportunis: quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles.

Proinde parumper lenito pavore, ad arripienda quae urgebant acri nisu[*](acri nisu, Pet.; acri animo, AG; acri consilio, Walter; acrinio, V.) adsurgens, retersit[*](retersit, A; detersit, Her. (cf. Suet., Aug. 18, 2); recrisit, V.) obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem, pacis diuturnitate contemptam et subversam, ad usque celsarum turrium minas expediit,[*](expediit, Lind.; expedit, G; expetit, V.) studio aedificandi coalitus: hac ratione opere velociter

v3.p.288
absolute, quod impensas aedificandi causa theatri, dudum congestas, sufficientis[*](suficientis, Her.; sufficientes, AG; sufficientibus, V.) ad id quod efficere maturabat, invenit. Atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio (si venisset), accivit.

His velut obicibus, barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque impediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem. Et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant gradu, frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.

Quibus cognitis, cursu ruenti,[*](ruenti, Clark; ruentibus, G; ruentes, EA; ruentis, V.) infestius obviam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, valida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix. Sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis impediti, de honore certabant et dignitate.

Quo intellecto, Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque militias[*](militis, Clark; mtiliti, Her.; milites, V.) arma tardius per tumultum expediuntur,

v3.p.290
interfectis plurimis, aucti fiducia aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.

Inter haec fortunae dispendia tristioris, dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, collimitia nostra, ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et afflixit, congressibus densis attritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iusta sagina[*](iusta sagina, Corn., Pet.; iusto sanguine, Bent., Schneider; iuste sanguinea, V (sanguine, V2).) satiaret et feras.

Unde residui, tumore iam deflagrante, metuentes ne idem dux virtutis (ut apparuit) expeditae, in primo finium aditu, incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia, concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique[*](uictique, V; uinctique, Novák.) ad tempus, indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi, quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.

Dum haec tot ac talia per turbines agitantur assiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis

v3.p.292
qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis,[*](abundantibus, G; abundantius altus, Pet.; abundantius multis, V.) Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia, et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.

Et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, montes soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum. At vero ubi tempestas mollivit, et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestius[*](molestius, Clark; molestum, C2AG; moletur, V.) exspectabatur.

Hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querella iusta perpessus, et instauravit vetera plurima. Inter quae porticum excitavit ingentem, lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re quod huius numinis[*](numinis, O. Hirschfeld, Kiess.; nominis, V.) prope visitur templum.

v3.p.294

Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in Oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam.

Consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. Inter quos erat Terentius dux demisse ambulans semperque submaestus, sed, quoad vixerat, acer dissensionum instinctor.