Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus lectis, paceque obsidibus acceptis promissa, dux ad recensendas legiones quae Africam tuebantur, ire pergebat ad

v3.p.252
Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt. Ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, consociato[*](consociato, Günther; concitato, vulgo; conciato, V.) indigena milite cum eo quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras, ad procinctus ire ocius festinabat.

Inter residua autem multa et clara, id amorem eius auxerat in immensum, quod a provincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium virtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.

His ita cum laetitia possessorum dispositis, ad Tubusuptum progressus, oppidum Ferrato contiguum monti, legationem secundam Firmi repudiavit, quae obsides (ut ante statutum est) non duxerat secum. Unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit, levibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant.

Cum essent hostes iam in contuitu, membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta, committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum, audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum,[*](caesorum, V; sauciorum, Her.) pugnaque dirempta

v3.p.254
plures agri populati sunt et incensi.

Inter quas[*](quas, scripsi; quos, V; cf. xvii. 7, 1.) clades eminuere fundi Petrensis, excisi radicitus, quem Salmaces dominus (Firmi frater) in modum urbis exstruxit. Hoc successu victor elatus, mira velocitate Lamfoctense oppidum occupavit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo convectari.

Quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum compluribus,[*](compluribus, Her. c.c.; pluribus, V.) ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.

Fessus aerumnis gemini proelii Firmus, imoque aestuans corde, nequid ultimae rationis omitteret, Christiani ritus antistites oraturos pacem cum obsidibus misit. Qui quoniam suscepti lenius pollicitique victui congrua militibus (ut praeceptum est), laeta rettulere responsa et pacem,[*](et pacem, missis, Her.; responsae procem missis, V.) missis muneribus, Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipitis casus, cumque prope venisset, fulgore signorum et terribili vultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curvataque cervice humi paene affixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum

v3.p.256
venia.

cum osculo, quoniam id rei publicae conducebat, bonae spei iam plenus, sufficientia praebuit alimenta, et quibusdam propinquis suis ad obsidum vicem relictis, abscessit, captivos (ut spoponderat) redditurus, quos primis turbarum exordiis rapuit: biduoque post, Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem, cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.

Exinde cum discursis itineribus magnis, Tipasam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit, se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.

Quibus imminentis[*](imminentis, NAG; minantis, Eyssen.; minanti, V.) periculi metu defixis, revertique iussis ad sua, Caesaream ire tendebat, urbem opulentam quondam et nobilem,[*](etnobilem, added in G; V omits.) cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus, cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut

v3.p.258
favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.

Quae cum rumores crebri distulissent et veri,[*](crebri d. et ueri, tr. by Her.; ueri distulissent, G crebri, Eyssen.; certi, Novák; uero sustulissent et curii, V.) provinciae rectores, tribunusque Vincentius, e latibulis quibus sese commiserant, egressi tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. Quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam tum[*](tum, added by Her.; V omits.) apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, comperit Firmum per speciem paventis[*](pauentis, Kell.; parentis, Corn.; et, add. G; fauentis, V.) et supplicis, tectiore consilio id moliri, ut nihil hostile metuentem[*](metuentem, W2AG; operientem, Günther; merientem, V.) exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.

Quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum, Transcellensi monti accline, ubi inventos equites quartae sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti imposuit Firmi.

Quae dum[*](Quae dum, tr. by Her.; dumque, V.) aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris[*](lac. 11 letters with 2 asterisks, G; lac. 3 1/2 lines, V.) --- producerent vinctos.

Quo ita ut statutum

v3.p.260
est facto, lucis primo exortu, ipse egressus, cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: Quid de istis nefariis inquit proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis? Secutusque acclamationem rogantium, sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedidit[*](dedidit, Clark, c.c.; dedit, V.) occidendos, sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis, acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam, in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem, hoc genere poenarum extinxit.

Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste quae sustinuere perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. Quos nescientes[*](nescientes, Her.; scientes, V.) forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse[*](fuisse, added by Haupt; V omits.) et exemplo adversam.

Ante dictos[*](aduersam. antedictos G; dictis V; aduersam antedictis, with lac., Her.) Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque sagittariorum Curandium, ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. Agebat autem haec Tullianum illud

v3.p.262
advertens, quod salutaris vigor[*](uigor, V; rigor, E 3AG; seueritas, W2, Cic.) vincit inanem speciem clementiae.