Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. Sollertiae vero circa rem publicam usquam[*](usquam, Wagner; nusquam, V.) digredientis, nemo[*](nemo dedisset, G omits with lac. of 12 letters, with asterisk; nemo, C. F. W. M.; nee, Her. (cf. xxxi. 2, 4); nec quo, V.) eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae foret in[*](foret in, Her.; forsitan, Val.; forticen regendus, V.) coercendis verius limite barbaris quam pellendis. Et cum dedisset[*](lac. 3 lines, peculis, V.) --- e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.[*](lac. 9 letters at end of line, V.)

Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum atque[*](primum atque, Novák; prima de, V.) potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et praevisis quae[*](prouisis quae, Val.; praeui (lac. 4 letters at end of line) negotium, V.) negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi comprehendi nihil hostile[*](hostile, added by Her.; V omits.) operiens poterit ante dictus, tacite quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus

v3.p.242
Rhenum.

Et antegressus contra Mattiacas aquas, primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate, territus stetit, timens ne resistere nequiens, irruentium opprimeretur hostilium agminum mole.

Et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.

Adventu itaque plurium copiarum animati indices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit, praeter principem, cui tapete et sisyra suffecerant[*](et sisyra suffecerant, Her.; tapete suffecerat (cf. xvi. 5, 5), Pet.; tapete (lac. 7 letters) sufficerat po, V.) pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exsiliente Lucifero, urgente[*](Lucifero urgente, added by Her. (cf. xix. 7, 2); exigente procinctu, Pet.; exiliente procincti, V.) procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus,[*](ducentibus erat (see crit. note 5), G omits with lac. of 4 letters and asterisk; ducentibus, Lind.; discentibus, V.) frequenti[*](frequenti, Eyssen.; fre (lac. 4 letters), V.) equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret[*](nequid lateret, Her. (cf. xxiv. 1, 13); sequi ratus, Eyssen.; et quia aderat, Pet. in Index; equirat erat (lac. 3 1/2 lines), V.) --- tempore iaceat, extento strepitu suorum est impeditus quibus assidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, impetrare non

v3.p.244
potuit. Ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque quod acciderat suspicati, carpento veloci impositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.

Hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum, sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam afflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.

Ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans tum cum[*](tum cum, Her.; dum, EAG; dum cum, V.) hostium disiecta frangeret , in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamannica,[*](Alamannica, Clark; Alamanna, EAG (Ale-, G); alamannia, V.) regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Britannias[*](Brittanias, Her.; Britannos, W; brittanas latum, V.) translatum, potestate tribuni, Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium (nationis eiusdem primates), item regere milites iussit, e quibus Hortarius, proditus relatione Florenti, Germaniae ducis, contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse, barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.

v3.p.246