Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Sed Heliodoro (incertum morbo an quadam excogitata vi) mortuo (nolim dicere sero[*](sero, added by Momm.; V omits.) : utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum, pullati praecedere honorati complures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.

Ibi tune rectoris imperil caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur obnixe, inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris (quasi scopulos Sirenios transgressurus).

Superatus tamen precibus destinatis, tandem nudatis capitibus, infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et[*](et, added by Val.; V omits.) pedibus, quosdam etiam complicatis articulis, praeire mandavit. Horret mens[*](mens, Clark; animus, A, Bentley; nunc, V, def. Fletcher.) reminisci, quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares, post scipiones et trabeas et

v3.p.224
fastorum monumenta mundana.

Inter quos omnes ab adulescentia[*](ab adolescentia, Novák; ab aduliscentiae rudimentis, Her. (cf. xxvii. 9, 8); aduliscentiae uirtutum, V.) virtutum pulchritudine commendabilis, noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit, et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.