Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. Post haec interrogati an ex fide sortium quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent, versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram; nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes,[*](flatantes, V, def. Her.; flagitantes, G.) furias imminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos:

  1. οὐ μὰν νηποινί γε σὸν ἔσσεται αἷμα καὶ αὐτοῖς
  2. Τισιφόνη βαρύμηνις ἐφοπλίσσει[*](ἐφοπλισσει, Gronov; ΕΦΟΠ, ΑΗΞΕΙ, V.)κακὸν οἶτον
  3. ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο[*](ἀγαιομένοιο Ἄρηος, Haupt; καιομένοις κάρ, G; ΑΙΑ ΕΟ ΜΕΝΟΚΑΡ hoc, V.)Ἄρηος.
Quibus lectis, unguibus male mulcati, separantur exanimes.

Postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permisso[*](permisso, V, restored by Pet.; permissu, Val.) quaesitorum coeptans dicere Theodorus,

v3.p.208
primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.

Deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso, confutabant Theodorum litterae suae, per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur, sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.

Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tune obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus, de statu robustae mentis non potuit deturbari.