Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Primo intro vocatus[*](uocatus, W2, C. F. W. M.; uocatur, N2A; uocatu, VWG.) post interrogatiunculas leves, Pergamius, a Palladio (ut dictum est) proditus, quaedam imprecationibus praescisse nefariis, sicut erat impendio eloquentior, et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine[*](fine, added in G; V omits.) strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. Quo (ut consarcinante nimis ardua) morte multato, aliisque gregatim post

v3.p.202
occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad[*](ad, W2AG, deleted by Novák; odolympico, V.) Olympici certaminis pulverem pervenitur.

Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.

Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibus[*](moderantibus, V; ponderantibus, Pet.) momenta causarum, horror pervaserat universos. Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.

Inducti itaque Patricius et Hilarius, ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, illato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias, aperiunt negotii fidem, ab ipsis exordiis replicatam.[*](replicatam, V; replicati, Novák.) Et prius Hilarius:

Construximus, inquit, magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae, diris auspiciis, de laureis virgulis infaustam hanc mensulam, quam videtis, et imprecationibus carminum secretorum,

v3.p.204
choragiisque multis ac diuturnis, ritualiter consecratam, movimus tandem: movendi autem quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis.

Collocabatur in medio domus, emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure[*](pure, V; turi, Momm., del. C. F. W. M. as dittogr.) superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta. Cuius in ambitu rotunditatis extremo, elementorum viginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis.

Ac[*](ac, E, C. F. W. M. ; has, G; hac, V.) linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torulo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine, praescitorum[*](praescitorum, N;praescitionum, G; praesagitionum, Corn.; praescitiorum, V.) auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos[*](cortinulae sacerdos, Gardt.; cortinules (lac. 8 letters), V.) pensilem anulum librans, aptum[*](aptum, Wagner; sartum, EA; artum, VHG.) ex [*](carpathio, G, T.L.L. ( = carbasino, linteo); carbasio, Val.; carfathio, V.) filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta, retinentibus singulis litteris, incidens saltuatim, heroos efficit versus, interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Branchidarum.

Ibi tum quaerentibus nobis, 'qui praesenti succedet imperio'?, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur,

v3.p.206
et assiliens anulus, duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ[*](ΘΕΟ Val.; et, VEAG; set, Pet.) cum adiectione litterae posterae,[*](posterae, Her.; postremae, E, Gardt; postrema, V.) exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. Nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur.

Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. Post haec interrogati an ex fide sortium quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent, versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram; nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedis incendiaque flatantes,[*](flatantes, V, def. Her.; flagitantes, G.) furias imminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos:

  1. οὐ μὰν νηποινί γε σὸν ἔσσεται αἷμα καὶ αὐτοῖς
  2. Τισιφόνη βαρύμηνις ἐφοπλίσσει[*](ἐφοπλισσει, Gronov; ΕΦΟΠ, ΑΗΞΕΙ, V.)κακὸν οἶτον
  3. ἐν πεδίοισι Μίμαντος ἀγαιομένοιο[*](ἀγαιομένοιο Ἄρηος, Haupt; καιομένοις κάρ, G; ΑΙΑ ΕΟ ΜΕΝΟΚΑΡ hoc, V.)Ἄρηος.
Quibus lectis, unguibus male mulcati, separantur exanimes.

Postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. Cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam impelleret super alium, permisso[*](permisso, V, restored by Pet.; permissu, Val.) quaesitorum coeptans dicere Theodorus,

v3.p.208
primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere compulsus, ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum, asserente, non appetitu regni occupandi illicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati, id quod sperabatur ultro venturum.

Deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso, confutabant Theodorum litterae suae, per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur, sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.

Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tune obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus, de statu robustae mentis non potuit deturbari.

His accessit philosophus Simonides, adulescens ille quidem, verum nostra memoria severissimus. Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed commissa pro firmitate animi tacuisse.

v3.p.210

Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente, et onerante questibus caelum (namque singulorum mala omnium esse communia credebantur), ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.

Qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, immobilis conflagravit, Peregrinum ilium imitatus (Protea cognomine) philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius, escenso rogo quem ipse construxit, flammis absumptus est.

Et post hunc diebus secutis, omnium fere ordinum , quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigavit, tormentis et plumbo et verberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento vel mora supplicium, dum quaeritur an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.

Deinde congesti innumeri codices, et acervi voluminum multi, sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti variis ut illiciti, ad leniendam

v3.p.212
caesorum invidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices variarum et iuris.

Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus,[*](c. truncatus, V, restitui (Amm. admits this cursus; see Blomgren, Index, s.v. cursus); c. detruncatus, Fletcher, c.c.) sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.

Constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forti[*](forti, Pet.; forensi, G; oris, Corn.; fortis, V.) suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena affectus.

Ecce autem Alypius quoque, ex vicario Britanniarum, placiditatis homo iucundae, post otiosam et repositam vitam (quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus) in squalore maximo volutatus, ut veneficus[*](ueneficus, E, Clark; ueneficii, G; beneficus, V.) reus citatus est, cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo,[*](lac. after solo, Her.; no lac. in V.) omnique laniena excruciate, ut verba placentia principi, vel potius accersitori, loqueretur:

v3.p.214
quo cum poenis non sufficerent membra, vivo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exsulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero revocatum excepit.