Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Diu multumque a negotiis discussus[*](discussus, G; discretus, Novák; discursis, V.) urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque[*](iustorum iniustorumque, Val.; distinctor, G; iustorumque disiunctor, V.) distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum

v3.p.138
temperatus.

Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi,[*](communi, A; G omits; communis, V.) sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.

Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum, ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, lectus alia et ad[*](et ad, AG; ad, Gardt.; V omits ad. ) populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus, atque utinam in proposito perseverans. Correxisset enim ex parte, licet exigua, irritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora, amisisset gloriam diu victuram.

Namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.

Quae probra aliaque his maiora, dissimulatione iugi neglecta, ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis

v3.p.140
excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit.

Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis digeremus errata, incidentia veloci constringentes excessu.

Praenominum claritudine conspicui quidam (ut putant) in immensum semet extollunt, cum Reburri et [*](Flauonii, Her.; flabunii, V2 (flabianii, V).) et Pagonii Gereonesque appellentur, ac Dalii cum Tarraciis et ,[*](Ferasiis, Her.; Perrasiis aliisque, G; perrasusque, V.) aliisque ita decens sonantibus originum insignibus multis.

Non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ad mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu, arma cogentes,[*](progressae exercitu army cogites, V (praegresso, G; cogentes, W2G); ut progressos exercitu armato duces, Pet.) manipulatim concitato fragore sequitur servorum.

Tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris, tholos introierint balnearum, Ubi ubi[*](ubi ubi, V; ubiubi, G; ubi, V3WA.) sunt nostri? minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut

v3.p.142
Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni. Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.