Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Diu multumque a negotiis discussus[*](discussus, G; discretus, Novák; discursis, V.) urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque[*](iustorum iniustorumque, Val.; distinctor, G; iustorumque disiunctor, V.) distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum

v3.p.138
temperatus.

Sed obnubilabat haec omnia vitium, parum quidem nocens rei communi,[*](communi, A; G omits; communis, V.) sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum, per argumenta scaenica amoresque peregerat, nec vetitos nec incestos.

Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum, ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, lectus alia et ad[*](et ad, AG; ad, Gardt.; V omits ad. ) populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus, atque utinam in proposito perseverans. Correxisset enim ex parte, licet exigua, irritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora, amisisset gloriam diu victuram.

Namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.

Quae probra aliaque his maiora, dissimulatione iugi neglecta, ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis

v3.p.140
excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit.

Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis digeremus errata, incidentia veloci constringentes excessu.

Praenominum claritudine conspicui quidam (ut putant) in immensum semet extollunt, cum Reburri et [*](Flauonii, Her.; flabunii, V2 (flabianii, V).) et Pagonii Gereonesque appellentur, ac Dalii cum Tarraciis et ,[*](Ferasiis, Her.; Perrasiis aliisque, G; perrasusque, V.) aliisque ita decens sonantibus originum insignibus multis.

Non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ad mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu, arma cogentes,[*](progressae exercitu army cogites, V (praegresso, G; cogentes, W2G); ut progressos exercitu armato duces, Pet.) manipulatim concitato fragore sequitur servorum.

Tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris, tholos introierint balnearum, Ubi ubi[*](ubi ubi, V; ubiubi, G; ubi, V3WA.) sunt nostri? minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam compererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam, deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut

v3.p.142
Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni. Et haec admittunt hi quorum apud maiores censoria nota senator afflictus est, ausus dum adhuc non deceret, praesente communi filia coniugem osculari.

Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint,[*](coeperint, Novák; coeperunt, V (first e from p).) osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua ,[*](genua suavianda, AG; genas sauiandas, Niemeyer; genia etuianda, V.) vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.

Et cum ita graves sint et cultores virtutum, (ut putant) si undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita imminent eidem et[*](ita sollerter imminent eidem et, Her., uelociter imminent, uident, Val.; italos terhiminent uident, V.) percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis victoriis indicatis gaudio cuncta complessent.

Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis assentandi figmentis, ad singula ulterioris[*](ulterioris, Haupt; altioris, G; uiterieris, V.) fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis facetias[*](facetias, Val.; adsentationes facetas, Haupt; cemoediis (lac. 8 letters) etas, V.) affectando. Ut enim illi sufflant milites

v3.p.144
gloriosos, obsidiones et pugnas contra[*](et pugnas contra, Clark; urbium et pugnas et, G; et pugnas aduersum, Pet.; et pugnas uirum milia, V.) milia hostium, eisdem ut heroicis aemulis assignantes, ita hi quoque columnarum constructiones, alta fronte suspensas mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra mortalitatem nobiles viros extollunt.

Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum saepius replicata,[*](replicata, Val.; delicata, G; saepius (lac. 2 letters) licata, V.) non sine taedio praesentium, ut inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.

Quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.

Cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse

v3.p.146
quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret: interroganteque musico, quid ei poterit hoc prodesse, morituro postridie, respondisse, Ut aliquid sciens amplius e vita discedam.

Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis affligi verberibus iubeatur: si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis, ut damnetur ut reus,[*](ut reus, Clark; iremus, V, deleted by Novák; iratus, Kiess.) dominus hactenus exclamabit:[*](exclamabit, Clark, c.c.; exclamet, Val., C. F. W. M., Kiessling; exclamat, V.) Quid faciat male factis famosus[*](male factis famosus, Novák; ma (lac. 8 letters) mosus, V.) et nequam? et siquid aliud eius modi[*](siquis aliud eiusmodi, Val. (si quid, Clark); siquis (lac. 15 letters) di, V.) deinceps ausus fuerit, corrigetur.[*](corrigetur, Val.; curetur, Pet.; cortu (lac. 11 letters) tis, V.)

Civilitatis[*](ciuilitatis, G; for V see note 5.) autem hoc apud eos est nunc summum,[*](summum, added by Eyssen.; uel maximum, Novák; G omits; (lac. 8 letters) m, V.) quod expedit peregrino fratrem[*](fratrem, Val.; fratres iure, G; frure, V.) interficere cuiuslibet, quam cum rogatus sit[*](quamquam rogatus (lac. 5 letters), V; quam cum rogatur, Val.; quam cum rogatus sit, Eyssen.) ad convivium excusare: defectum enim patrimonii se opimi[*](opimi, Her. (cf. xxix. 1, 43); oppido, Lind.; G omits; oppidi, V.) perpeti senator existimat, si is defuerit quem aliquotiens libratis sententiis, invitaverit semel.

Pars eorum si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse, vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis

v3.p.148
Puteolos, velleri[*](uelleris, O. Hirschfeld; Duilli, Kellerbauer; uelle, V.) , maxime cum id vaporato audeant tempore. Ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbraculi pensilis radiolus irruperit solis, queruntur quod non sunt apud Cimmerios nati.

Dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus, tenuissimis se terserit linteis, solutis[*](solutis, Lipsius; politas, Pet.; solitis, V.) pressoriis, vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis quos (ne violentur humoribus) famulo tradidit,[*](tradidit, Clark, c.c.; tradiderat, G; tradeat, V.) digitis ut metatis abit.[*](ut metatis abit (abiit, Clark), G; et metatis ne id ue id (ne id V3) V.)

Enim vero siqui vetus in commilitio[*](si quiconmilitio, Her. (also Horum de numero); siquibus in mil (lac. 7 letters), V; enim. fallendo, G omits.) principis recens digressus fuerit in otium ut aevi provecti, ille[*](fuerit prouecti, Her.; ille and coetu mirionum scripsi (mirio suggested by Warmington) (lac. 14 letters) rit m (lac. 7 letters) aeut prouectibus, V.) tali praesente coetu --- mirionum --- cantilenae[*](cantilenae, scripsi; silentiis, Eyssen.; lenii, V.) praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta --- solus[*](taciturni audiant dicta solus, Val.; tacitur (lac. 6 letters) dicta solias, V.) pater familias textui[*](textui narrans, Her.; tectus, Val.; tectu (lac. 2 letters) rant, V.)

v3.p.150
narrans aliena, et placentia referens, et erudite[*](erudite, Her.; et utile, A; et urile V,.) pleraque fallendo.[*](fallendo (lac. 5 letters) quaedam, V.)