Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio, ad usque fretalem Oceanum, magnis molibus communiebat, castra extollens altius et castella, turresque assiduas per habiles locos et opportunos, qua Galliarum extenditur longitudo: non numquam etiam ultra flumen aedificiis positis, subradens barbaros fines.

Denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu immani, meatum ipsum aliorsum vertere cogitavit, et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus aggressus.

Per multos enim dies compaginatae formulae e[*](formulae e, Her.; fornae c, G (c.c.); formosae, coneteque, V.) roboribus, coniectaeque in alveum, fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus , fluctibus erectis confundebantur, avulsaeque vi gurgitis interibant.

Vicit tamen imperatoris vehementior cura, et morigeri

v3.p.124
militis labor, mento tenus (dum operaretur) saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine, castra praesidiaria, inquietudini[*](inquietudini, Momm.; inquietudine, E2AG; inrui etudiner, V.) ringentis[*](ringentis, V, est. by Gronov; urgentis, Hadr. Val.; ruentis, Novák.) amnis exempta, nunc valida sunt.[*](lac. indicated by Clark and Her., c.c.)

His ac[*](His ac, C. F. W. M.; ac, V.) talibus laetus exsultansque exin, quae[*](exin, quae, Pet.; exultansque, EAG; lac. indicated by Her. (cursu pravo); exsul quae, V.) pro anni et temporis statu utilia[*](statu utilia, Pet. (statu, G); tutela, EA; tudila, V.) conducerent[*](conducerent, Pet.; conducens, V.) rei publicae studium[*](studium, Gronov; studio, Pet.; trudiun, V.) habuit, ut officio principis congruebat.[*](congruebat, V; congrue agebat, Pet.) Ratusque aptissimum ad id quod deliberabat implendum, trans Rhenum in monte Piri (qui barbaricus locus est) munimentum exstruere disposuit raptim. Utque celeritas effectum negotii faceret tutum, per Syagrium notarium, postea praefectum et consulem, Aratorem monuit ducem, ut dum undique altum[*](altum, Gronov ex cod. Fauchetii; actum V.) esset silentium, id arripere conaretur.

Transiit cum notario dux (ut iussum est) statim, fodereque per militem quem duxit fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni venere, obsidum patres,[*](obsidum patres, Lind.; obsides imperatoris, G; uenire obsidiem, V.) quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.

Qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis improvidi, quorum fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, pravo

v3.p.126
deciperentur errore, pactisque calcatis, rem adorerentur indignam.

Verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, eisdemque aegre digressis,[*](aegre digressis, Momm.; digressis, G; agri gressis, V.) ex abdito collis propinqui sinu,[*](propinqui sinu, Her. (cf. xxxi. 3, 8) cursu pravo, WAG; propinquis in, V.) barbaricus prosiluit globus, optimatibus tum danda responsa (ut intellegi dabatur) opperiens: et[*](et, added by Clark; adortusque, vulgo; odortus, V.) adortus milites seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis, obtruncabant, inter quos etiam duces ambo sunt caesi.

Nec indicaturus gesta superfuit quisquam, praeter Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reversus, irati sententia principis sacramento exutus, abiit ad lares, id commeruisse saevo iudicatus arbitrio, quod evaserit solus.

Haec inter per Gallias latrociniorum rabies saeva scatebat in perniciem multorum, observans celebres vias, fundensque indistanter[*](indistanter, C. F. W. M.; indubitanter, W2AG; indutanter, V.) quidquid inciderat fructuosum.[*](fructuosum, Wagner; fructus, G;fructus subdenique, V.) Denique praeter complures alios quos absumpserunt insidiae tales, Constantianus tribunus stabuli impetu est clandestino exceptus, moxque interfectus, Valentiniani affinis, Cerealis et Iustinae germanus.

v3.p.128

At procul, tamquam horum similia cientibus[*](cientibus, Hadr. Val.; agitantibus, G; actentibus, V.) furiis, per omne latus Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae, in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati, quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.

Nec quisquam adventum eorum cavere poterat inopinum, non destinata, sed varia petentium et longinqua, et quocumque[*](quocumque, Novák; quoquo, G; quaque, V.) ventus duxerat, :[*](erumpenttum, Löfstedt; perrumpentum, Pet.; torum pentum, V.) quam ob causam prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini. Et quamlibet coniurati[*](coniurati, Lind.; coniuratis, G; coniuratus, V.) multorum opes attriverint, oestroque concepti furoris exagitati, strages[*](strages edidere, Val.; caedes dedere, G; exagitatis r (lac. 2 letters) ese dedere, V.) edidere luctificas, sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, tamen[*](tamen, vulgo; lac. 3 letters, reme, V.) ne per minutias gesta narrando, rectum aliquatenus[*](rectum aliquatenus, Brakman, Novák; r (lac. 10 letters) enus, V.) operis impediam cursum, id unum sufficiet, eorum exitiale poni commentum.

Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque

v3.p.130
suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.

Verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedinem[*](dulcedinem, Clark; dulcedine nihil praetermitterent intercepti, G; dulcedine praetermitteret at interceptam, V.) praetermitterent, interceptam,[*](interceptam, restored by Clark; intercepta, Her.) imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam , ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. Et haec quidem textu processere narrato.