Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum,[*](uenturum, Iuretus, Val.; scan surum, Novák; erigendum, Pet.; V omits without lac.) sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse

v3.p.92
postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias, et praesagia sollicitare larvarum, perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus serpens, per humiliora reptando, nondum maiores funerum excitare poterat causas.

Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis.

Verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum impatientes, hi qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est.

Accepta igitur nocendi materia, Maximinus effudit genuinam ferociam, pectori crudo affixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis.

Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus, nominassent nobiles aliquos, tamquam artificibus

v3.p.94
laedendi per clientes aliosque humiles, notos reos et indices, supra plantam (ut dicitur) evagatus, tartareus cognitor, relatione maligna, docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus, perniciosa facinora scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere complures.

His ille cognitis, efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio, in huius modi causas, quas arroganter proposito maiestatis imminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia, divorumque arbitria, quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis affligi.

Utque congeminata potestas, erectaque sublatius, altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis, sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum.

Auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo. Ideoque pedes et illuc exsultando contorquens, saltare, non incedere

v3.p.96
videbatur, dum studebat inter altaria celsius gradientes (ut quidam memorant) imitari Brachmanas.

Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et immitia quorum nec diversitas comprehendi, nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. Quem ut ausum Hispanillae cuiusdam, artibus pravis, affectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.

Et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis[*](retinaculis imis, A; retinaculis, EG; retinaculo imis, Novák; retinaculim missum mamiscente, V.) summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.

Tunc Cethegus senator, adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles, publica morte oppetiverunt: in quorum miseriis, velut sui

v3.p.98
quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat, et deversoria tenebrarum.

Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri, negotium est actitatum, cuius hunc fuisse novimus textum. Cum Africam pro consule regeret, Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis, frumentum venumdedit,[*](uenumdedit, Her. and Clark, c.c.; dedit, V.) pauloque postea, cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.

Verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos, interpretii compendium ad principis aerarium misit. Ideoque Valentinianus, per nundinationem suspicatus parum quam oportuerat missum, eum bonorum parte multavit.

Ad cuius cladem exaggerandam, id quoque eisdem diebus acciderat, non minus exitiale. Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.

Quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est, manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrato ritu sacrorum sollemnium numine,[*](ob secratonumine, Her.; obsecrata ritu sacrorum, G; obsecratoribus agrorum numina, V.) erga se imperatores

v3.p.100
delenirentur.[*](imperatores delenirentur, N2, Clark; imperatoris deleniret furorem, Her.; imperatoris delinirent, V.) Cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum

Haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri. Et quia Frontinus, consiliarius[*](consiliarius, Lind.; consularius, N2; consutarius, V.) ante dicti minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis, atque confessus, ablegatus est in exsilium ad Britannos, Amantius vero, damnatus postea rerum capitalium interiit.

Post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto, et Maximino vicario, confestimque perdendus (ut apparebat) data sibi copia audentius[*](audentius, Novák; erectius, C. F. W. M.; tectius, V.) imperatoris praesidium appellavit, nominisque eius perfugio tectus, servabatur incolumis.

Super hoc princeps consultus, senatui[*](senatui, EAG; senatu, V.) negotium dedit. Qui cum rem librata iustitia comperisset, eumque ad Boas, Delmatiae locum, exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum (ut ipse proposuerat) morti, clementiori sententia didicerat plexum.

v3.p.102