Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
In id tempus aut non multo prius, scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat, extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus potestatum excelsos.
Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus, immorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe, contra quam oportuerat, gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem eisdem ministris velut apparitoribus gerebantur.
Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari:[*](conari, Momm.; conatos, Günther; conatis, V.) ideoque ut cunctator contemptus, et ad haec fortiter exsequenda parum conveniens,[*](conueniensque, V; aptus conueniensque, Novák.) e vicaria potestate[*](e uicaria potestate, G; efficere testate, V; quae efficeret exacte, Pet.; quae efficere (lac.) abrogata potestate, Her.) discessit.
Huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini
Cruento[*](cruento, Novák; in cruento, G; merciento, V.) enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei[*](ut taurus ei, Val.; ut aereus taurus ei, Her.; uitae rusei, V.) solus deesse videretur Agrigentinus.
His in hunc modum ac talibus actis,[*](actis, Clark; exactis, EAG; actitatis, vulgo; aetatis, V.) Hesychia quaedam matrona, ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.
Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus, ambo ex coetu amplissimo, infamati sub Maximino, in Fausianam feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuvante vixere securius, Simplicii adventu perterrefacti, non
Sed Fausiana damnata, inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. Sed ut solent insperati casus aggravare miserabilis clades, [*](Sapaudulus, Clark and Her.; apaudulus, V.) nomine, servus Anepsiae, verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit, nocte progressus, missique apparitores, e latebris abstraxerunt.
Et Abienus quidem, exaggerate crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae, morte multatus est. Mulier vero ut continendae vitae spem firmam dilato posset habere supplicio, appetitam se nefariis artibus, vim in domo Aginati perpessam, .
Haec (ut gesta sunt) malignius[*](malignius, Pet. (malignus, Schneider); auctius, Hermann; mugitus (from maugitus), V.) ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus, ob causam quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius accensa, oravit[*](orauit, added in G; V omits.) impense ut rescriberetur eum occidi: et impetravit facile male sanus incitator et potens.
Metuensque gravioris invidiae pondus, ne pronuntiante Simplicio, et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens quemnam potissimum exsecutorem atrocis
Tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hanc operam implere brevi pollicito, deferri providit vicariam, et commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saevum quidem sed[*](sed, V; et, Gardt.) rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inventa forsitan evasurum.
Festinavit (ut mandatum est) Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi[*](administrandi, Val.; scrutandi, Pet.; minandi, Brackman; interandi, V.) initia, magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui generis interficeret, iuvantibus nullis. Cognitoque eum iam pridem repertum, in villa propria custodiri, ipse tamquam capita[*](capita, V, rest. by Her.; caput, G.) sontium Aginatium,[*](Aginatium, added by Her.; V omits.) pariterque[*](pariterque, Val.; perque, VA.) Anepsiam horrore medio[*](horrore medio, Val.; horrorem, G; horrorem et, V.) tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes: ut inter innumera multa, Aiax quoque Homericus docet, optans perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae.
Et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus, ad id solum quod promisit intentus, cuncta extollebat in maius, iusso sub quaestione[*](quaestione, added by Her. (cf. xv. 5, 13); sub aginatio, V.) Aginatio statui,
Denique cum iam contigua morti tormenta ancillae voces expressissent obliquas, indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci pronuntiatur[*](pronuntiatur, EA; pronuntiatus, Lind.; pronuntiatum, VG.) abrupte, nec auditus cum magnis clamoribus appellaret nomina principum, sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta. Haec agitante (cum adesset) perque (cum procul ageret) Maximino, funera urbs deploravit aeterna.