Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos, interpretii compendium ad principis aerarium misit. Ideoque Valentinianus, per nundinationem suspicatus parum quam oportuerat missum, eum bonorum parte multavit.

Ad cuius cladem exaggerandam, id quoque eisdem diebus acciderat, non minus exitiale. Amantius haruspex, ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda, ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.

Quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est, manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrato ritu sacrorum sollemnium numine,[*](ob secratonumine, Her.; obsecrata ritu sacrorum, G; obsecratoribus agrorum numina, V.) erga se imperatores

v3.p.100
delenirentur.[*](imperatores delenirentur, N2, Clark; imperatoris deleniret furorem, Her.; imperatoris delinirent, V.) Cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum

Haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri. Et quia Frontinus, consiliarius[*](consiliarius, Lind.; consularius, N2; consutarius, V.) ante dicti minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis, atque confessus, ablegatus est in exsilium ad Britannos, Amantius vero, damnatus postea rerum capitalium interiit.

Post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto, et Maximino vicario, confestimque perdendus (ut apparebat) data sibi copia audentius[*](audentius, Novák; erectius, C. F. W. M.; tectius, V.) imperatoris praesidium appellavit, nominisque eius perfugio tectus, servabatur incolumis.

Super hoc princeps consultus, senatui[*](senatui, EAG; senatu, V.) negotium dedit. Qui cum rem librata iustitia comperisset, eumque ad Boas, Delmatiae locum, exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum (ut ipse proposuerat) morti, clementiori sententia didicerat plexum.

v3.p.102

Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. Et ne tot malis dissimulatis, paulatimque serpentibus, acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto, et ex vicario Venustus, et ex consulari Minervius, oraturi ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam, inusitato et illicito more, tormentis exponeretur.

Qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem, moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum, supergressum omnia diritatis exempla.

Circa hos dies Lollianus, primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio, descripsisse, exsulque mittendus (ut sperabatur) patris impulsu, provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum adduci,[*](adduci, Clark, c.c.; duce, V.) de fumo (ut

v3.p.104
aiunt) in flammam, traditus Phalangio (Baeticae consulari) cecidit funesti carnificis manu.