Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His ex sententia rectoris et militum ordinatis, vix dies intercessere pauci cum Mamertinum, praefectum praetorio, ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.

Cui ideo Vulcatius successit Rufinus, omni ex parte perfectus, et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi opportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.

Qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exsilio, patrimonii redintegrata iactura, remitti fecit in lares.

Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis

v3.p.46
opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum,[*](dilatum, V; celatum or dissimulatum, Corn.) paulatim[*](paulatim, added by Brakman; aliquandiu, by EAG; V omits.) licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. Hanc enim ulcus esse animi diuturnum, interdumque perpetuum, prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id asserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.

Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces, mors Dioclis ex comite largitionum Illyrici, quem ob delicta brevia[*](breuia, V, Clark; leuia, EAG, Novák.) flammis iussit exuri; et Diodori ex agente in rebus, triumque apparitorum potestatis vicariae per Italiam, ob id necatorum[*](necatorum, Hadr. Val.; uexatorum, G; peccatorum, V.) atrociter, quod apud eum questus est comes, Diodorum quidem adversus se civiliter[*](ciuiliter, G; uiriliter, W2; inlicite, Dimock; inlicite ter, suggested by Clark; uiliciter, V.) implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem, ut responderet ex lege. Quorum memoriam apud Mediolanum colentes nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentis appellant.

v3.p.48

Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius, tunc quaestor, et Parcius inquit agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras (id est divinitati acceptos) colet religio Christiana.

Cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius, cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira, iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum, Et quid[*](et quid, V, Clark; ecquid, vulgo.) agetur[*](agetur, Novák; agimus, Pet.; agitur, Clark; agitus, V.) ait si oppidum aliquod curialis non habuerit[*](habuerit, A; habet, Pet.; haberet, V.) tantos? Inter reliqua id quoque suspendi debet, ut cum habuerit, occidantur.

Ad hanc inclementiam illud quoque accedebat, dictu dirum et factu, quod siquis eum adisset, iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non impetrato, ad eundem quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat,[*](discebat, Clark; dicebatur, AG; dicebant, E; dicebat, V.) interfici debere pronuntiabat.

v3.p.50

Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. Nil autem valet correctio[*](nil autem (autem, cod. Scott.) ualet correctio, Clark (ualet, Novák; correctio, Val.; mentio, Dimock); nulla uasat uectio, V.) pravitatum apud eos qui quod effici[*](uelint effici, Madvig (transposui); ueineffi; maximas, V.) velint maximae putant esse virtutis.

Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.

Quibus magno cum horrore compertis, Severum etiam tum domesticorum comitem misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo postea revocato, Iovinus --- in[*](in, added by Her. with preceding lac.; reuocata uinus cadem, V (eadem, EAG).) eadem loca profectus reverti eisdem[*](reuerti isdem, Her.; prouertuidem, vulgo; prouertu idem caeleri, V.) celeri gradu permisit, adminicula petiturus exercitus validi; id enim instantes necessitates flagitare firmabat.[*](firmabat, scripsi; firmabant, V.)

Postremo ob multa et metuenda,

v3.p.52
quae super eadem insula rumores assidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, asscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire[*](ire, vulgo; EAG omit; tenus, W2; pubetere, V.) tendebat praeeunte fiducia speciosa.

Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.

Illud tamen sufficiet dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi, Dicalydonas et Verturiones, itidemque Attacotti, bellicosa hominum natio, et Scotti, per diversa vagantes, multa populabantur. Gallicanos vero tractus Franci et Saxones, eisdem confines, quo quisque erumpere potuit, terra vel mari, praedis acerbis incendiisque, et captivorum funeribus omnium violabant.

Ad haec prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus petens, cum venisset ad Bononiae litus, quod a spatio controverso terrarum, angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus assueti, rursusque sine ulla navigantium noxa, in speciem complanari camporum, exinde transmeato lentius freto, defertur

v3.p.54
Rutupias, stationem ex adverso tranquillam.[*](tranquillam, V; tranquilla unda, Gardt.)

Unde cum consecuti Batavi venissent et Heruli, Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium, vetus oppidum quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.