Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Per dextrum (quod australe est) latus, scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis ad[*](ad, added by G; V omitus.) Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.

Ex angulo tamen orientali, Macedonicis iungitur collimitiis, per artas praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma: cui proxima Arethusa cursualis[*](cursualis, Haupt; arhetus acures vales, V.) est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem (ut Tullius ait), fundentem aureum flumen, accipimus natum.

Haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles, e quibus praeter alios ut immaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem assueti, ut cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus, suis velut alienis corporibus imprimerent ferrum.

Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit,[*](repressit, Kellerbauer; pressit, V.) Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum

v3.p.26
a celsis Odrysarum montibus defluentem,[*](defluentem, Clark, c.c.; fluentem, V.) superatas[*](superatas, Her.; superatos, W2AG; superatis, V.) proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti. Oppida enim in Bosporo sita et Propontide classes optinuere Romanae.

Advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. Quo imminente, Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites, rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.

Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine appellatur: quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea, amplae civitates exornant. Post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet (quae dicebatur Uscudama), et Anchialon, civitates magnas et opulentas.[*](et opulentas, added by Novák, c.c.; V omits.) Dein Mysia, ubi Marcianopolis est, a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odessus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt aliis oppida Dionysopolis et Tomi et .[*](Callatia, Her.; Calatis, G; galati, V.) Europa omnium ultima, praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.

Rhodopa huic annexa, Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta, Aeneas Italiam auspiciorum

v3.p.28
prosperitate perpetua, post diuturnos occupavit errores.

Constat autem (ut vulgavere rumores assidui), omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium, et praerogativa quadam vitae longius propagandae, nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod colluvione ciborum abstinent calidisque,[*](calidisque, scripsi; indumentisque, Brakman in lac. 3 letters in G; calidis without lac., V; calida, J. Miller (with conluuie for conluuione); auida without lac., Her. (cf. xxv. 10, 13).) et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis, suapte natura vitales, primi omnium sentiunt, nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos. His ita digestis, pedem referamus ad coepta.

Procopio superato in Phrygia, internarumque dissensionum materia consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus, cogniturus aperte, quam ob causam gens amica Romanis, foederibusque longae[*](longae, Liesenberg; ingenue, EAG (-uae, AG); iugis, Lind.; indultae, Novák; inge, V.) pacis obstricta, tyranno[*](tyranno, Pet.; armorum, G; ramoraum, EA; ramo, V.) dederat adminicula, bellum principibus legitimis inferenti. Qui ut factum firma defensione purgarent, litteras eiusdem

v3.p.30
obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo, imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis, veniaque dignum asserentes errorem.

Quibus eodem referente Victore compertis, Valens parvi ducens[*](ducens, V, restored by Novák; pendens, EAG.) excusationem vanissimam, in eos signa commovit motus adventantis iam praescios, et pubescente vere, quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum, est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros, flumen transgressus est Histrum, resistentibus nullis.

Iamque sublatus fiducia, cum ultro citroque discurrens, nullum inveniret quem superare poterat vel terrere: omnes enim formidine perciti militis cum apparatu ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum, arduos et inaccessos, nisi perquam gnaris.

Ne igitur aestate omni consumpta, sine ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum misso cum praedatoriis globis, familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa, capi potuerunt, per plana camporum errantes. Hocque tantum, quod fors dederat, impetrato, redit cum suis innoxius, nec illato gravi vulnere nec accepto.

Anno[*](anno, added by W2G (after secuto, W2); autumno, EA (before secuto); V omits.) secuto, ingredi terras hostiles pari alacritate conatus, fusius Danubii gurgitibus

v3.p.32
evagatis,[*](euagatis, Corn.; uagatis, V.) impeditus mansit immobilis prope Carporum vicum, stativis castris ad usque autumnum locatis emensum. Unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.

Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.

Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae tempestivae. Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.

Quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis illecebris captus rem publicam funeribus

v3.p.34
perpetuo deflendis affligeret, in commune consultans pacem dari[*](dari, Pet.; dare, V.) oportere decrevit.

Missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem curabant militiam et pedestrem,[*](militiam curabant et pedestrem, Momm. (c.m. tr. by Clark, c.c.); V omits.) cum propositis condicionibus assentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur componendae paci conveniens locus. Et quoniam asserebat Athanaricus, sub timenda exsecratione iuris[*](iuris iurandi, EAG (iuris deleted by Pet.); iuris omitted by V.) iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris, ne solum calcaret aliquando Romanum,[*](Romanum, Bent., Novák (and c.c.); romanorum, V.) et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire: recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.

Hocque composito, et acceptis obsidibus, Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.

Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, colloquio[*](conloquio, T, Hadr. Val.; consilio, Val.; conuiuio, G; conuii, V.) occultiore Gallorum, qui aderant in commilitio principis,

v3.p.36
ad imperium Rusticus Iulianus, tunc magister memoriae, poscebatur, quasi afflatu quodam furoris, bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat cum proconsulari potestate regeret Africam.