Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Terentius enim, humili genere in urbe natus et pistor, ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate. Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut

v3.p.14
ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam.

Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae. Quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur, et ambitioso ponte exsultat quem ipse,[*](fruebatur dedit ipse, V; et a. p. e. atque firmissimo q. condidit, added by G; iudicio principum maximorum, scripsi (cf. English note 3), om. atque . condidit. ) iudicio principum maximorum, et magna civium laetitia dedicavit, ingratorum, ut res docuit apertissima.

Qui consumptis aliquot annis, domum eius in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat,[*](plebeiusfinxerat, EAG; plebe eius infixerat, V.) dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabant.[*](sperabant, Her. c.c.; sperabatur, V.)

Advenit post hunc urbis moderator Lampadius, ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens, si (etiam cum spueret) non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.

Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis

v3.p.16
nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut et[*](ut et, Her.; V omits et. ) liberalem se et multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes, opibus ditaverat magnis.

Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus. Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor. Quo vitio laborasse et[*](laborasse et, Her.; laborasset, V.) Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.