Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.

Haec inopina defectio, necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas immanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam,[*](Papam, here and later, Clark; param, V.) suadente matre cum paucis

v3.p.82
e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci Ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu.

Qua humanitate Cylaces et illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt.

Sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum, ne fracti foederis nos argueremur et pacis.

Hoc comperto textu gestorum, Sapor ultra hominem efferatus, concitis maioribus copiis, Armenias aperta praedatione vastabat. Cuius adventu territus Papa, itidemque Cylaces et Arrabannes, nulla circumspectantes auxilia, celsorum montium petivere secessus,[*](secessus, EAG; recessus, W, vulgo; cessus, V.) limites nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda, et flexuosos colles mensibus quinque delitescentes, regis multiformes lusere conatus.

Qui operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis exustis arboribus, castellisque munitis et castris quae ceperat superata vel prodita,[*](uel prodita, added in G; V omits.) cum omni pondere multitudinis Artogerassam circumsaeptam, et post varies certaminum casus, lassatis

v3.p.84
defensoribus patefactam incendit: Arsacis uxorem erutam inde cum thesauris abduxit.

Quas ob causas ad eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare procinctu gemino temptaverint Persae.

Inter quae Sapor immensum quantum astutus, et cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat, quod maiestatis regiae velamento, Cylaci serviret et Arrabanni, quos ille praeceps blanditiarum illecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit.

Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset inpropugnata, ni Arinthei adventu territi Persae, eam incursare denuo distulissent, hoc solo contenti, quod ad imperatorem misere legatos, petentes nationem eandem, ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi.

Quibus repudiatis, Sauromaces pulsus (ut ante diximus) Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum, Aspacures oravit, ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere,

v3.p.86
nec ad partes posse transire Romanas, quod Ultra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.

Quae imperator edoctus,[*](edoctus, Clark, c.c.; doctus, V.) ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudenti[*](prudenti, vulgo; prudentiaque, AG; prudentia, V.) molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.

His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii,[*](Armenii et, vulgo; Armeniae et, AG; armeniict, V.) et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non assentiente, nec conscio, dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata[*](reserata, H, vir doctus (Wagner); serenata, E2AG; serata, V.) caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.

Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus

v3.p.88
bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! Ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.

Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt[*](acciderunt, Clark; acciderint, EG; accidere, Her.; acciderit, V.) timuerim docere succincte.

Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum.