Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii,[*](Armenii et, vulgo; Armeniae et, AG; armeniict, V.) et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non assentiente, nec conscio, dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata[*](reserata, H, vir doctus (Wagner); serenata, E2AG; serata, V.) caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.

Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus

v3.p.88
bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! Ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.

Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt[*](acciderunt, Clark; acciderint, EG; accidere, Her.; acciderit, V.) timuerim docere succincte.

Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum.

Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non

v3.p.90
consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter. Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.

Sed ad proposita veniamus.

Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus, Diocletianus transtulit in Pannoniam.

Is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. Unde morato in itinere diutius successore, transgressus[*](successore, transgressus, Pet.; s. progressus, G; successoribus gressus, V.) ad curandam urbis annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius.

Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum,[*](uenturum, Iuretus, Val.; scan surum, Novák; erigendum, Pet.; V omits without lac.) sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse

v3.p.92
postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias, et praesagia sollicitare larvarum, perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus serpens, per humiliora reptando, nondum maiores funerum excitare poterat causas.

Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario, et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium, ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam asseverantes, impetrarunt ut hi quos suspectati sunt, ilico rapti, compingerentur in vincula, organarius Sericus, et Asbolius palaestrita, et haruspex Campensis.