Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Inter quae Sapor immensum quantum astutus, et cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat, quod maiestatis regiae velamento, Cylaci serviret et Arrabanni, quos ille praeceps blanditiarum illecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit.

Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset inpropugnata, ni Arinthei adventu territi Persae, eam incursare denuo distulissent, hoc solo contenti, quod ad imperatorem misere legatos, petentes nationem eandem, ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi.

Quibus repudiatis, Sauromaces pulsus (ut ante diximus) Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum, Aspacures oravit, ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere,

v3.p.86
nec ad partes posse transire Romanas, quod Ultra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.

Quae imperator edoctus,[*](edoctus, Clark, c.c.; doctus, V.) ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudenti[*](prudenti, vulgo; prudentiaque, AG; prudentia, V.) molliret, divisioni acquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.

His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii,[*](Armenii et, vulgo; Armeniae et, AG; armeniict, V.) et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non assentiente, nec conscio, dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata[*](reserata, H, vir doctus (Wagner); serenata, E2AG; serata, V.) caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.

Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus

v3.p.88
bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! Ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.

Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt[*](acciderunt, Clark; acciderint, EG; accidere, Her.; acciderit, V.) timuerim docere succincte.

Bello Medico primo, cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum afflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent, in communem pereuntis patriae rogum.

Hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi, arbitrati non

v3.p.90
consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter. Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.

Sed ad proposita veniamus.

Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus, Diocletianus transtulit in Pannoniam.