Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Rex vero Persidis, longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum, et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum ut eam, velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.

Et primo per artes fallendo diversas, nationem hominum potentem[*](hominum potentem, Her.; h. potentum, Pet.; omnem renitentem, G; ingentem, sugg. by Clark; hominum tentem, V.) dispendiis levibus afflictabat, sollicitans quosdam

v3.p.78
optimatum et satrapas, alios excursibus occupans improvisis.

Dein per exquisitas periuriisque mixtas illecebras, captum regem ipsum Arsacen, adhibitumque in convivium, iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus ceciderat[*](ceciderat, A; cecidit, G: deciderat, V.) ferro poenali.

Deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulse, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis, diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.

Quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et , quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam (horum alter ante gentis praefectus, magister alter[*](alter, added before magister, vulgo; after m., N2, Val.; V omits.) fuisse dicebatur armorum) eisdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura exscinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.

Iniere (ut statutum est) obsidium duces. Et quoniam munimentum, positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis, adiri non poterat, eunuchus Cylaces, aptusque ad muliebria palpamenta, ascito, prope moenia ipsa, fide non amittendae

v3.p.80
salutis accepta, propere venit, et cum socio ad interiora susceptus, ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.