Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post quae ita eventu laetiore completa, Araxius

v2.p.616
exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.

Utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exsilia corruebant.

Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse composita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis, aliquotiens ausa ingentia, vel iustis exorsa primordiis impedivit.

Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitae[*](quaesitae, Kellerbauer (quae from omnesque, Günther); omnesque in unum sitae, V.) iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.

Inventa est enim occasio ad illiciendos[*](illiciendos, V (alic-, V2, restored by Clark; alliciendos, WAG.) eos perquam opportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat eiusdem.[*](eiusdem, Her.; et Iuliani, G; et iul (nil, V3), V.) Adeptusque est aliud tempori congruum,

v2.p.618
quod Faustina matre puellae, casu praesente, quaedam acceperat habitus insignia principalis.

Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites, ad capessendum Illyricum missi sunt, nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos, effigiatos in vultum novi principis, aliaque ad illecebras aptantes,[*](apta temptantes, Her. c.c.; aptantes, V.) quos correptos Aequitius, per eas regiones militum rector, exstinxit genere diverso poenarum.

Pariaque deinde metuens, obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per Daciam ripensem,[*](ripensem Daciam, tr. by Clark, c.c.) alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas, quem appellant Acontisma. Hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.

Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire

v2.p.620
iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.

His iam propinquantibus, ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi[*](brevi, WA; fere sex, G; urebi, V.) spatio congregarat, acceleravit, qui locus Sangario alluitur flumine.

Ubi cum legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens, solus prorupit in medium. Et secundioris ductu fortunae, ex contraria acie velut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera saviatus omnibus hinc inde attonitis.

En inquit cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta! Placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorum[*](suorum, V; signorum, Corn.; potiorum, Pet.) consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener, labefactans cuncta[*](labefactans cuncta, G; alienas res labefactans cunctas, Pighius; alien factas cunctas, V.) et proterens, imperio quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos vestris nostrisque vulneribus! Quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena, sed in integrum maiestatis avitae[*](ut avitae, added by G; V omits.) restituatur, arma iustissima commoventem.

Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus

v2.p.622
aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico[*](propere terrifico, Pet.; perterrifico, Her., Novák; lac. indic. by Clark; pro, without lac., V.) fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem, stipatumque de more,[*](-que de more, A; -que idem, Gardt.; -que decore, Novák; quidem core, V.) consentientes in unum, reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.

Huic perduellium prosperitati alia[*](altera (after decessit), added by Momm.; alia before laetior, Clark, c.c.; V omits.) laetior accessit. Rumitalca enim tribunus, in societatem Procopianorum adscitus, et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque[*]( permeatoque, Gardt.; permixtoque, V.) cum militibus mari, ad Drepanum ante,[*](ante, nunc H., Her.; antea nunc H., G; anteum celenopolim, V.) nunc Helenopolim venit, exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.

Ad quam obsidendam, cum huius modi pugnarum peritis, Vadomario misso, ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. Exindeque profectus, oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur, et irrisive[*](inrisive, Novák; iniuriose, WBG; iniuria se, V (iniuriosa, V3.) compellebatur ut Sabaiarius. Est

v2.p.624
autem sabaia ex ordeo vel frumento, in liquorem conversis, paupertinus in Illyrico potus.

Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset. Et hoc casu Bithynia quoque in[*](in, added by HAG (put after Procopii by Brackman); V omits.) Procopii dicionem redacta est.

Unde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, comperissetque Lupicinum ab Oriente cum catervis adventare, non contemnendis, spe prosperorum erectior, Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.

Qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperechium,[*](Hyperechium, G; Hyperethium, W; yperechium, V.) sibi oppositum, repente

v2.p.626
vidit cum copiis, antehac cellae[*](cellae, Her.; rectoris, Gardt.; recte, VEBG.) castrensis apparitorem, id est ventris ministrum et gutturis,[*](id estgutturis, del. as a gloss by Val., Eyssen., Corn.) cui ut amico Procopius auxilia ductanda commisit. Et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit, suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis comprensus suorum est[*](est, added by Clark, Harmon, c.c.; V omits.) manibus.

Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam, largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine, militibus per Orientem diffusis, viritim tribueret, hac tristitia cognita, alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his quae susceperat, se citius contulit.

Ubi forte Serenianus repertus, domesticorum comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu, monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio, custodibat[*](custodibat, Harmon, c.c.; costodiebat, V (corr. by V2.) : ad quam expugnandam, Procopius, ut possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum.